Keyboarding
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
- abite degeneres.
inquit, et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione; mihi, quia nihil intellegitis, hanc negotii partem sinite curandam; satis Arvando conscientia sua sufficit; vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur.
discedimus tristes et non magis iniuria quam maerore confusi; quis enim medicorum iure moveatur quotiens desperatum furor arripiat?
-
-
-
-
-
- heia,
inquit, Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium, si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo pro-movebuntur.
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
-
-
-
-
- si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque
?
-
- si dixeritis.
cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis
- iniuriae communis,
inquit, iam reum inveni, videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat? Atqui 1 Sidonius nunc in Arverno est; unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam.
itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem qua voluit et traxit 2 persona popularis.
-qui genus, unde domo?
, non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerit, identidem tamen per fas nefasque crescere adfectans pecuniaeque per avaritiam parens, per ambitum prodigus. namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat.
-cernis hos?
inquit, et ego: video,
inquam, gestusque eorum miror equidem nec admiror.
ad haec noster interpres: ut satirographum te,
inquit, aut exsecrantur aut reformidant.
unde? cur? quando?
respondi; quis crimen agnovit? quis detulit? quis probavit?
moxque subridens: perge,
inquam, amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satiram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit; unde forte sit tutius, si retractabunt, ut superbire desistant.
- vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse.
tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore in vento: non unum,
inquit, domine Auguste, sed primum.
summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est.
-non miror,
inquit, Auguste, si mihi standi locum
-
- multus,
inquit, hoc iurgio satiricis campus aperitur.
hic imperator ad me cervice conversa: audio,
ait, comes Sidoni, quod satiram scribas.
et ego,
inquam, hoc audio, domine princeps.
tunc ille, sed ridens: parce vel nobis.
at ego,
inquam, quod ab inlicitis tempero, mihi parco.
post quae ille: et quid faciemus his,
inquit, qui te lacessunt?
et ego: quisquis est iste, domine imperator, publice accuset: si redarguimur, debita luamus supplicia convicti; ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam.
- annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas.
fiat,
inquam; retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi, et imperator: spoponderas te licentiam scribendae satirae versibus subitis postulaturum.
et ego:
-scribere me satiram qui culpat, maxime princeps, hanc rogo decernas aut probet aut timeat.
-deum testor et statum publicum me de cetero numquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur.
ad hanc ipse sententiam cum verecunde capite demisso gratias agerem, contionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem.
-
-
-quaenam?
inquis, praesentiam Seronati et absentiam tuam. Seronati, inquam: de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt; quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere.
-
-
-Samia mihi mater fuit.
quin tu mage,si quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis et contubernio nostro aventer insertus fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem?
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-Placeat carmen necne: tu propera civitatemque festinus
-invise; debes enim consolationis officium duorum civium
-domibus adflictis, quod ita solvas deum quaeso, ne
-umquam tibi redhibeatur. vale.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti.
-vis,
inquit Dionysius, hodie saltim in hac mensa bonis meis pariter ac malis uti?
libenter,
inquit.1 tunc ille confestim laetum clientem quamquam et attonitum plebeio tegmine erepto muricis Tyrii seu Tarentini conchyliato ditat indutu et renidentem gemmis margaritisque aureo lecto sericatoque toreumati imponit.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-quorsum istaec?
inquis, de te mihi ad te sermo est, vir efficacissime, cui debet respublica quod supra dictis solutum laudat historia.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis; elegans videlicet homo pervenustusque cuiusque sit spectabilis persona visentibus.
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-quorsum istaec?
ais. fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere: 2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
-
-
-currentem mones
qui rogatum ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus.
-
-
-
-
-
-si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-quid ita?
et ille: lectorem,
inquit, Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit quidem litteras quas acceperat sed perdidit quas recepit.
-
-
-
-
-cum Vespasiano mihi vetus amicitia; et, dum privatus esset, amici vocabamur.
quo respicit,
ais, ista praefari?
ut scilicet memineris eo. tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae Iactantia membra formavimus; hic civi-carum baiulabare pondus ulnarum.
-
haec unus tibi omnium civium, certe bonorum, voto petitu vice garrio; qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intellegi datur gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. vale.
-
-
-
-
-
-
-absit a me,
inquit, ut haec reposcam clericus ab aegro, quae vix petissem miles a sospite, sed et liberos eius ita diligo, ut etiam si quid adversum cesserit amico, nil sum ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus.
-habeo consortes necdum celebrata
-
quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam, vale.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-vellem,
inquit, ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes.
fiat,
inquam. sed quod meum,
dixit,3 et nomen metro teneret.
respondi possibilia factu quae poposcisset. ait 4 et ipse: dicta ergo.
tunc ego arridens: ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.
respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: vide, domine Solii, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.
iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commovent.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-quorsum istaec?
1 inquis, te ista 2 sententia quam maxume, papa beatissime, petit, cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre, quas noveris, quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta prius soles indigentum respicere causas quam inspicere personas.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-hic qui nominatur,
inquiunt, non episcopi, sed potius abbatis complet officium et intercedere magis pro animabus apud caelestem quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest.
sed quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum?
-Sidonius ad clericatum quia de saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat; natalibus turget, dignitatum fastigaturinsignibus, contemnit pauperes Christi.
-in diebus antiquis,
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii. Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palestinorum
-unde tibi de illo tam cito tanta conperta sunt?
cui respondeo: prius Bituriges noveram quam Biturigas. multos in itinere multos
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-filium Marci Ciceronis populus Romanus nonagnoscebat loquentem.
conclamata sunt namque 3 iudicio universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
Tu quidem pulchre (mos hic tuus, et per-severa), vir omnium bonorum, qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris. hinc est quod etiam scrinia Arverna petis eventilari, cui sufficere suspicabamur,
-
sed plus cavendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis in aliquos forsitan incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas ne Demosthenis quidem Ciceronisque sententiae artifices et eloquia fabra potuere, quorum anterior orator 1 Demaden, citerior Antonium toleravere derogatores; qui lividi 2 cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decucurrerunt.
sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus et qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus. nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in
-
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
debent igitur vel aequaevi vel posteri nostri universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenen, alterum ut Tullium nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus, qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, natalium 1 vetustorum signa retinebunt: nam iam
-
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet. vale. -
Apollonii Pythagorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia ius-
-
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad devorsorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies; nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit. sane, cum primum reduci aliquid otii fuit, inpolitum hunc semicrudum-que et, ut aiunt, tamquam musteum librum plus desiderii tui quam officii mei memor obtuli.
quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenenque et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares, qui tamen doctis, ut es ipse,
-
exuere utcumque continuatissimis curis et otium tuum molibus aulicis motibusque furare. historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas totus lectioni vacans et ipse quodammodo peregrinere.
lege virum fidei catholicae pace praefata in plurimis similem tui, id est a divitibus ambitum nec divitias ambientem; cupidum scientiae continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium; concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum; cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam [fuisse] 2 suspectui; et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.
quid multis? si vera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis maiorum temporibus
-
Umquamne nos dei nutu, domine maior, una videbit ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum quantum amicorum? qui civitati fluvio mari proximus hospites epulis, te pascit hospitibus, praeter haec oculis intuentum situ decorus, primore loco, quod domicilium parietibus attollitur ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis; tum sacrario porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans; ad hoc agris aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo campo colle amoenissimus; iam super penum vel supellectilem copiosam thesauris bibliothecalibus large refertus, ubi ipse dum non minus stilo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plusne sit cultum rus an ingenium.
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et
-
sed, quod fatendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat seu, quod est verius, occupabatur; modo tempus est seria legi, seria scribi deque perpetua vita potius quam memoria cogitari nimiumque meminisse nostra post mortem non opuscula sed opera pensanda, 4, quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa 2 venerandus 3 iugo salubri colla pariter et
-
Ibis et tu in paginas nostras, amicitiae columen, Fortunalis, Hibericarum decus inlustre regionum; neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat, vivet ilicet, vivet in posterum nominis tui gloria.
nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius,
-
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindica-vere. et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum quamquam dissimillimo similiter
-
equidem, in quantum fieri praeter iactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est, amore, si fallitur: licet quis provocatus nunc ad facta maiorum non inertissimus, quis quoque ad verba non infantissimus erit? namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant. -
huius tamen ego, etsi studiorum omnium caput est litterarumque, quia personam semper excolui, vereor sententiam supra quam veritas habet affectu ponderatiore prolatam. neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex
-
audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asturius 1 anni sui fores votivum trabeatus aperuerat. adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consuli proximis proximus 2 eram. itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclama-tum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventa 3 horas antelucanas, qui 4 diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
Nicetium protinus circumspexere conspecti 5 qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus
-
per ipsum fere tempus, ut de-cemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius percmptoriis abolita rubri-cis lis omnis in sextum tracta quinquennium ter-minabatur. hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus, prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.
praeter ista per alias vices doctrinam illius, quo more citius homo discitur, inobservatus inspexi tunc, cum quae regit provincias fascibus Nicetiano regeretur praefectura consilio, quid multa? nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer audivi.
propter quae omnia bona
-
sed de sodali deque me satis dictum, tu nunc inter ista quid rerum? quas mihi ad vicem nosse non minus cordi, venaris, aedificas, rusticarisne? an horum aliquid unum? an singula vicissim? an pariter cuncta? 2 sed de Vitruvio sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis, potes enim utrumque more quo qui optimo, id est ut cultor aliquis e primis architectus-que.
ceterum, ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris, maxume iniungo. namque apros frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis, quibus abundas, et quidem solus,3 movere potius quam commovere consuesti. Esto,
-
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis 1 quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus; quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
exceptis iocis fac sciam tandem, quid te, quid domum circa. sed ecce dum iam epistulam, quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius; cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges
-
hostis est omni hoste truculentior, inprovisus aggreditur prae-visus elabitur; spernit obiectos sternit incautos; si sequatur, intercipit, si fugiat, evadit, ad hoc exercent illos naufragia, non terrent, est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas, nam quoniam ipsa si qua tempestas est huc 1 securos efficit occupandos, huc 1 prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aquales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere. talibus se ligant 2 votis, victimis solvunt; et per huiusmodi non tam sacrificia purgati quam sacrilegia polluti religiosum putant caedis infaustae perpetratores de
-
qua de re metuo multa, suspicor varia, quamquam me e contrario ingentia hortentur: primum quod victoris populi signa comitaris; dein quod in sapientes viros, quos inter iure censeris, minus annuo licere fortuitis; tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis frequenter incutiunt et tuta maerorem, quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat. -
sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco. id quidem verum est; sed nec hoc falsum, quod his, quos amplius diligimus, plus timemus, unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem. neque enim ex integro flecti umquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis, quippe quos bellicum 1 militarisque tessera terit, donec secunda cognosco, non adversa formi-dem.
Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltim sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi robiginem summovere. vale.
-
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur? ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant? ubi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio maiore cognoscitur quam simultate?
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam, in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
Tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri 1 computarere, pecu-
-
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod [te] 1 plus decet velle, transcendant et qui- i cumque non sustinet 2 diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat | poenas, cumque nullas in te habuerit umquam, misericordiae causas, habeat invidiae; siquidem; iuste sub iusto principe iacet qui, per se minimus et; tantum per sua maxumus, animo exiguus vivit et -patrimonio plurimus, vale. -
Dic, Gallicanae flos iuventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quamdiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia? quousque tua te Taionnacus patriciae stir-
-
quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelihus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, 1 quae boves iungat.
neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quo 2 non solum quid habere sed quid debeat esse consideret, nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et
-
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi, sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris: Satur est cum dicit Horatius euhoe.
quid multis? merito 2 me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat, quicquid illud est, pareo tamen, idque non modo non coactus verum etiam spontaliter facio; tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbi-
-
interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum; me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine, illud sane praeter iustitiam feceris, si in praesentiarum vicissim scripta quasi compares, ago laboriosum, agis ipse felicem; ago adhuc exulem, agis ipse iam civem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco et paria non impetro.
quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatur clangor in poenis: similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. ceterum si probari nequeunt versus
-
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat, neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
-
-
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio. de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina, vale. -
Esse tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo, nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assere-rem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. et quamquam in epistula tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam, in sola materiae tamen electione pec-
-
quo loci tamen si animum vestrum bene metior, super affectum, quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti, nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus et illic stilum peritum quasi quendam fecundi pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum velut arida caespitis macri glaeba ieiunat. scaturrit mundus similibus exemplis: medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt, quae profecto delitescit, nisi ubi probetur invenerit.
sic et magnus orator si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. Marcus Tullius in actionibus ceteris ceteros, pro
-
Aulo Cluentio ipse se vicit. Marcus Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit. Gaius Plinius pro Attia Viriola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
sic et ipse fecisti, qui, dum vis exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam. quin potius supplicando meis medere languoribus neque per decipulum 1 male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas. sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis quam perorare. vale. -
Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio? unus te patrimonio populus, alter etiam matrimonio tenet; cumque hic
-
tu vero utrisque praesentiam tuam disposite vicissimque partitus nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium. et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt, unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bybliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum. pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.
Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine accepto. 1 quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum
-
Musa praevia misi. puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem.
-
-
iam nunc aderit.
satisfacetum et
O necessitas abiecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi! ecce quo rerum volubilitatis humanae rota ducitur, amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret. namque crebro levibus ex causis, sed leviter, excitabatur, quod nilominus ego studebam sententiae ceterorum
-
de reliquo, si orationes illius metiaris, acer rotundus, compositus excussus; si poemata, tener multimeter, argutus artifex erat. faciebat siquidem versus oppido exactos tam pedum mira quam figurarum varietate; hendecasyllabos lubricos et enodes; hexametros crepantes et cothurnatos; elegos vero nunc echoicos, nunc recurrentes, nunc per anadiplosin fine principiisque conexos.
huc, 1 ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae temporis loci qualitate variabat, idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus pulchris elucubratis. in materia controversiali fortis et lacertosus; in satirica sollicitus et mordax; in
-
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus, quid plura? subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censere post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum.
aleae aut 1 sphaerae non iuxta deditus; nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad voluptatem, fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. scribebat assidue, quamquam frequentius scripturiret. legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
illud sane non solum culpabile in viro
-
sed de his, si qua vel 3 quoquo 4 modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. interim ad
-
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit, haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum, nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
etenim protinus argumento fuere
-
atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens 3 vana consultat, non meruisset excipere! nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi 4 catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita, secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris. nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui. tu interim, si quid istic cognitu dignum, citus indica, saltim ob hoc scribens, ut animum meum tristitudine gravem lectio levet. namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola.
-
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant? an temporibus hibernis viarum te dubia suspendunt et, quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam vereris in itinere terreno pedestre naufragium?
ubi, quaesumus, animo tam celeriter excessit vestigiis tuis nuper subacta Calpis? ubi fixa tentoria in occiduis finibus Gaditanorum? ubi ille Trygetio meo idem qui Herculi quondam terminus peregrinandi? tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris, quo peragrante secreta regionum fabulosarum prius defuit actio laboris quam fatigationis
-
et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danuvinum contra incursaces Massagetas proficiscendum, vel si nunc etiam tuae navi 1 stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodillos transfretarentur. 2 et cum nec duodecim milium obiectu sic retarderis, quid, putamus, cum exercitu Marci Catonis in Leptitana Syrte fecisses?
sed quamlibet sola hiemalium mensium nomina tremas, tam clemens est facies caeli, tam tepida, tam suda et sic auras mage quam ventos habet, ut te non valeat enixius retinere tempus quam invitare temperies. sed si epistulam spernis evocatoriam, credo, vel versibus non re-luctaberis impulsoribus blandis et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis executoribus, quorum in te castra post biduum commovebuntur.
ecce Leontius meus, facile primus Aquitanorum, ecce iam parum inferior parente Paulinus ad locum quem supra dixi per Garumnae fluenta refluentia non modo tibi cum classe verum etiam cum flumine
-
quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te pervenisse invenias, cum venire vix sentias? quid mussitas? quid moraris? ipsae mihi tuum videntur adventum reptiles cocleae cum domibus nativis antecessurae. est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta 1 dehciis, modo sit eventilando par animus impendio.
quid multa? veni ut aut pascaris aut pascas; immo, quod gratius, ut utrumque; veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones. hic Aturricus piscis Garumnicis mugilibus insultet; hic ad copias
-
Lapurdensium lucustarum cedat vilium turba cancrorum.
tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem; cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas. 1 nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat ceteros cives, licet et illa ceteras civitates, vale. -
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus, siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
praeterea his hoc praestantissimum
-
commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem; qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc 2 iustis praemia proposita contemplans, huc,3 nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierusolymam computari.
quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara 4 suscipiat, namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit, de cetero, quae
-
Iam diu nobis, papa venerabilis, etsi necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est. namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus. hinc est quod, quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur.
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
-
cui patri quondam, videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur: quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perdiderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare 3 et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere; quorum quamlibet interemptorum credamus ab-solvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.
vos vero tacturi paginam altaris nihil, ut audio, offertis ignis alieni, sed comitantibus victimis caritatis castitatisque fragrantissimum 4 incensum turibulis cordis adoletis. ad hoc quotiens iugum legis cervicibus superbientum per vincula praedicationis adstringitis, tunc deo tauros spiritaliter immolatis, quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis corrections impellitis, hircorum vos obtulisse violentiam Christus sibi computat.
quotiens hortanti-
-
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
postremo quis nesciat, quicquid legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiae tempore manifeste vos offeratis in moribus? atque ideo gratias uberes deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem facile agnosco antistitem suprafatum de vobis, cum magna dixerit, maiora tacuisse, qua-
-
Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia; quem saltim iuvimus voto, quia re forsitan non valemus, per quem obsecro impense, ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, inrigetis. sed si difficultas itineris intersiti resultat optatis, vel aliquotiens pro supplicibus supplicate, maius est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem quam si crebris affatibus dignitatem, memor nostri esse dignare, domine papa. -
Dum laudibus summis sanctum Annianum,1 maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac
-
coeperam scribere; sed operis arrepti fasce perspecto taeduit inchoasse; propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur. ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile. memor nostri esse dignare, domine papa.
-
Spoponderam Petronio, inlustri viro, praesens opusculum paucis me epistulis expediturum; cuius auribus non peperci, dum tuis parco, malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo. Peracta 1 promissio est; nam peritia tua si coactorum in membranas
-
non hic ego commenticiam Terpsichoren more studii veteris adscivi nec iuxta scaturriginem fontis Aganippici per roscidas ripas et pumices muscivos 1 stilum traxi. atque utinam hic nil molle, nil Auidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur! siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis tenera delumbis, quantum vetuscula torosa et quasi mascula placet, sed reserventur ista potioribus; mihi sufficit, si cito ignoscas, quod sumus tardi.
praeterea si vir inlustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus. nam per armariola et zotfieculas nostras non remanserunt digna prolatu. unde cognosce, quod, etsi tacere necdum, coepimus certe taciturire, duplici ex causa: ut si placemus, pauca lecturis incitent voluptatem; si refutamur, non
-
unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? nos opuscula sermone condidimusc 1 arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum,2 non ab exemplo. sed quid haec pluribus? dictio mea, quod mihi sufficit, placet amicis, in quibus tamen utrumque complector, sive non fallunt examine seu caritate falluntur, deumque, quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter aut censeant. vale.
-
Exigis, domine fili, ut epistularum priorum limite irrupto stilus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi. addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pro-nuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
quae iubes non sunt improbabilia; quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est; deinde, quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri.
pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet: nisi quia forsitan qui modus potest 1 paginis, non potest poni ipse amicitiis, quapropter esse
-
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est. itaque tu primus, tu maxime ignosce negotio quod imponis ac ministerio, nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus.
etsi Apollinaris tuus cui studium 2 in ceteris rebus est in hac certe neglegentissimus, quippe qui perexiguum lectione teneatur vel coactus vel voluntarius, quan-
-
Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacro-sancto donastis affatu; 1 quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris inponunt, unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo, iubetis enim tam diversa quam nimia 2 explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inprudenter incipitur.
sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur. neque 3 enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiri-
-
quid quod sic 4 quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui? ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque lactantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium, memor nostri esse dignare, domine papa.
-
Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas, atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, 1 eloquium suspicimus, 2 quod libenter, affectum, ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque i tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi. quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscatur ex originibus.
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil
-
praeter hoc ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet; nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus 2 variis quaqua-versum frangor angoribus quia 3 patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est. porro autem quidam barbarismus est morum sermo iucundus et animus amictus.
quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremiscentem frequentissimis tuis
-
tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur super-sederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit: licet olim 1 praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim,
-
hisce de causis temperavi stilo temperaboque, breviter locutus, ut paream, longum taciturus, ut discam, sunt de cetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque 1 victuris operibus incumbere [incumbere] 2 satis, neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda. nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticantem 3 vobis obsecundantem, cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stilus infantissimus inest. 7, sed ista quorsum stolidus allego? nam nimis deprecari ineptias ipsas 4 est ineptissimum, in quibus tu
-
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa; ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis.
nam quod nuper quorumpiam
-
velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum, quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum, memor nostri esse dignare, domine papa. -
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur; quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus
-
Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar nomen personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu; de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. igitur his proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus 2 addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis pater-
-
haec quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur; sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos,1 qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere. -
quocirca vestrum est copulatis obtinere quam primum prece sedula spem liberorum; consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit. namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille
-
Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat,2 quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit. curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.
omnium assensu pronuntiatum pauca nunc posse similia dictari. etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas,
-
structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis 1 ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat; tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut oncyhitinas 2 non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
quid plura? non extat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire, sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatis-simae,3 nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
-
quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium. alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimur nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio, memor nostri esse dignare, domine papa. -
Quamquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus, cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit, igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
et quia, domine papa, modo vivimus
Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es; cognosco vestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas ante-currentibus, quibus tamen 3 recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae 4 fuistis, aptissime de-fuistis. idque votivum mihi granditer fuit ac per-optatum, ut epistula iniuncta nec negaretur scripta amicitiae nec subderetur lecta censurae.
ista
-
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque 3 complicaturo res forte succurrit, 4 de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo, venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito, quippe quo providente vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente sim tuis libris in-salutatus hisque, quod multo est iniuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus.
an verebare, ne tuis dictis invideremus? sed dei indultu vitio nulli minus addicimur; cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret
-
an ideo me fastidiendum neglegendumque curasti, I quia contemneres iuniorem? quod parum credo, an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire; quia et qui circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt, an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis 3 derogaturi? atqui praesule deo tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt.
ista quorsum? inquis, ecce iam pando, vel quid indagasse me gaudeam vel quid te celasse succenseam. legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat,
-
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insiluihumano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili 2 tigris orbata superemicet.
quid multa? capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans. tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa 3 compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant.
-
quaeris nunc, quid de manubiis meis iudicem; nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes; plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem, sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem, proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus. -
legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum, scripseras autem plurima ardenter plura pompose; simpliciter ista nec rustice; argute illa nec callide; gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.
itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus nil in facundia ceterorum, nil in ingeniis
-
) igitur 1 his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuternomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti; quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes in-
-
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;' tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus 1 Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma
-
quin potius experietur, quisque conflixerit, Stoicos Cynicos Peripateticos haeresiarchas propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente confidunt.
sed hoc temporibus istis sub tuae tantum vel contemplatione conscientiae vel virtute doctrinae, nam quis aequali vestigia tua gressu sequatur, cui datum est soli loqui melius quam didiceris, vivere melius quam loquaris? quo-
-
Reddidit 1 tibi epistulas meas quem mihi tuas offerre par fuerat; nam frater noster Caelestius nuper ad te reversus de Biterrensi quoddam mihi super statu Iniuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. quod quidem scripsi non minus tua verecundia fractus quam voluntate: namque nos ultro vestro
-
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo; sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus, memor nostri esse dignare, domine papa. -
Propter libellum, quem non ad vos magis quam per vos missum putastis, epistulam vestram non ad me magis quam in me scriptam recepi, ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae, quamquam quis nunc ego aut quantus, qui agere praesumam, vobis im-
-
nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut 1 moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis 2 ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri 3 quam praetenditis caritatem, nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque vario causarum temporum personarumque congestu: facturus rem videbar impudentissimam, si tantum mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem; huc item, quisquis iudicii eventus foret, vidi partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltim vobis esset anterius allatum volumen, etsi non videretur oblatum; sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitiatas causas
-
dixisset alius: neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praelatum suspicabare, unius epistulae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente: tu, qui te querens omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meri-torumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus.
-
illud his iunge, quod, si quid ibi vel causaliter 1 placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium tuum, qui munusculi mei incassum pressus invidia necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum iamdiu ipse perveneris ad copiam transferendi. aio,2 tamquam non sit autholographas 3 membranas arbitraturus, si tamen, quod 4 ante percurreras, 5 vel exemplar acceperit; neque enim in his, quae tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas aut frequentia barbarismorum. nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praeescriptione trans-missus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam
-
haec et his plura fors aliquis, ego vero cuncta praetereo et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc' nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detractat.
at tamen, cum satis| tibi et quidem merito (quidnam enim simile?) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens conatus, antelatus quoque 1 sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari, quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis cuncta sane blandimentorum mella vincentibus non praeter aequum reponderatur.
ecce habes litteras tam garrulas ferme quam requirebas; quamquam sunt
-
sed quorsum
Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, sed 1 sermo dulcis et 2 propositionibus acer: 3 sic enim oblectat eloquio quod turbat imperio, quippe qui parum metiens, quid ordinis agam, carmina a nobis nunc nova petat, primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum.
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire, cumque studia consueta non frequentantur, 4 brachia in corporibus, ingenia nigrescere in artibus? unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat. insuper desidiae nostrae verecundia
-
huc 1 item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigraminata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum
Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri
-
praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.
-
-
Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens,
-
sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam ' personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad cenam convenire-mus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo
-
id morae tantum, dum, genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia, etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio, tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serictate dictare.
-
-
Ecce, dum quaero quid cautes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus per-foratas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore abscntans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset, proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas, illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. 1 vale.
-
Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur, nihil enim est durius, quam 1 cum praesentes amici dividuntur communione languoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: ita singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.
sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse, me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socraten de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic sena-
-
igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo, hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum, sic est illud antiquum: -
Roma tibi subito motibus ibit amor. 4
-et 5 illud:
-sole medere pede, 6 ede perede melos.5
-
nec non habentur pro recumbentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi: -
Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet. -
Hoc si recurras, ita legitur: -
Deficiet cito iam consumptum tempore flumen tramite decurrit quod modo praecipiti.1 -
En habes versus, quorum syllabatim mirere 2 rationem, ceterum pompam, quam non habent, non docebunt, sufficienter indicasse me suspicor
-
simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repetens expedias, namque imminet 1 tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam meditaris,2 Caesaris Iulii, quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat, nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii 3 Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
sed tuis ceris haec reservamus, officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, 4 dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere, neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant.
-
proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes 1 audient 2 cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreaturis, 3 una fruernur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem, non enim minus laudi 4 feretur aduescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum, vale. -
Probas (neque deprecor) me deliquisse; deliqui, quippe qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore, si quod et ipse decantes mittam ab exemplo, quia scilicet Tonantio meo ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim, praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. qua de re
-
-
Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. ceterum mihi si similia
-
Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dicatus 5 ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter.
nam pera-gratis forte dioecesibus 6 cum domum veni, si quod
-
restat, ut te arbitro non reposcamur res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio, de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos 1 placuisse pronuntias, per hos te quoque Mytilenaei oppidi vernulas munerabor.
-
-
-
-
Redeamus in fine 1 ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine termina-turi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur, vale. -
This pointer pattern extracts section
+This pointer pattern extracts letter
+This pointer pattern extracts book
+Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae mihi1 litterae paulo politiores varia occasione fluxerint, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptuosis insecuturus.
+
nam de Marco Tullio silere melius puto, quem in stilo epistulari nec 1 Iulius Titianus sub nominibus inlustrium feminarum digna similitudine expressit; propter quod illum ceteri quique Frontonianorum utpote consectaneum aemulati, cur veternosum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. quibus omnibus ego immane dictu est quantum semper iudicio meo cesserim quantumque servandam singulis pronuntiaverim temporum suorum meritorumque praerogativam. + +
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum. quam ob rem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. + +
porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis
+
Saepenumero postulavisti ut, quia Theudorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur. pareo libens, in quantum epistularis pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. igitur vir est et illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur: ita personam suam deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt; mores autem huiuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defrudet invidia. + +
si forma quaeratur: corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus, capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. cervix non sedet enervis sed stat nervis. 1 geminos orbes hispidus superciliorum
+
menti, gutturis, colli, non obesi sed suculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuvenali rubore suffunditur; namque hunc illi crebro colorem non ira sed verecundia facit. teretes umeri, validi lacerti, dura bracchia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens. 1 aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus, in succinctis regnat vigor ilibus. corneum femur, internodia poplitum bene mascula, maximus in minime rugosis genibus honor; crura suris fulta turgentibus et, qui magna sustentat membra, pes modicus. + +
si actionem diurnam, quae est forinsecus exposita, perquiras: antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur; quamquam, si sermo
+
si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam iudicat; quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus; quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. igitur acceptum modo sinuatis 1 e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur; et mox spicula capit implet expellit; quidve cupias percuti prior admonet ut eligas 2; eligis quid feriat:
+
si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit; maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas. quid multis? videas ibi elegantiam Graecam abundantiam Galli-canam celeritatem Italam, publicam pompam privatam diligentiam regiam disciplinam, de luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. + +
ad coepta redeatur. dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro
+
cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum libertatem communionemque. dicam quod sentio: timet timeri, denique oblectatur commotione superati et tum demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis ahena. quodque mirere, saepe illa laetitia minimis occasionibus veniens ingentium negotiorum merita fortunat. tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis absolutionis subitae portus aperitur; tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa salvetur. + +
circa nonam recrudescit mohs illa regnandi, redeunt pulsantes, redeunt
+
cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias; armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. sed iam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno sed pauca de rege promisi? simul et stilo finem fieri decet, quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti et ego non historiam sed epistulam efficere curavi. vale.
+
I nunc et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati hereditariae curis pervigilibus incumbam; cui pater socer avus proavus praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis Palatinis militaribusque micuerunt. + +
et ecce Gaudentius meus, hactenus tantum tribunicius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat, igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona
+
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale. + +
Macte esto, vir amplissime, fascibus partis dote meritorum; quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius
+
spectare mihi videor bonorum pace praefata illam in invidis ignaviam superbientem et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi inter bibendum philosophantes ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis . . . +* * * + + +
. . . appetitus, ne adhuc pueris usui foret, maiorum iudicio reiciebatur; sic adulescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes intellegebant eloquia iuvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi, sed hinc quia istaec satis, quod subest, quaeso reminiscaris velle me tibi studii huiusce vicissitudinem reponderare, modo me actionibus iustis deus annuens et sospitem praestet et reducem, vale.
+
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque huiuscemodi studium de adfectu interiore proficiscitur, ilicet, etsi secus quaepiam, sub ope tamen dei ordiar a secundis, quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur. + +
egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque; ubi sane vianti moram non veredorum paucitas sed amicorum multitudo faciebat, quae mihi arto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis
+
fluviorum quoque, si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit. Ticini cursoriam (sic navigio nomen) escendi, qua in Eridanum brevi delatus cantatas saepe comissaliter nobis Phaethontiadas et commenticias arborei metalli lacrimas risi. + +
ulvosum Lambrum caerulum Adduam, velocem Athesim pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus in suis etiam gurgitibus inspexi; quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus vestiebantur. hic avium re-sonans dulce concentus, quibus nunc in concavis harundinibus, nunc quoque in iuncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus nidorum struis imposita nutabat; quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant. + +
atque obiter Cremonam praevectus adveni, cuius est olim Tityro Mantuano largum suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum succedenti
+
hic cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret, deferebatur; nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis. + +
unde pro-gressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum colore puniceo mutuabatur quique olim Gallis cisalpinis I talisque veteribus terminus erat, cum populis utrisque Hadriatici maris oppida divisui fuere, hinc Ariminum Fanumque perveni, illud
+
hinc cetera Flaminiae oppida statim ut ingrediebar egressus laevo Picentes, dextro Vmbros latere transmisi; ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur; quarum aviditati non solum amoena fontium aut abstrusa puteorum, quamquam haec quoque, sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Velim* gelida Clitumni, Anienis caerula Naris sulpurea, pura Fabaris turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur. + +
inter haec patuit et Roma conspectui; cuius mihi non solum formas verum etiam naumachias videbar epotaturus. ubi priusquam vel pomoeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus adfusus omnem protinus
+
neque adhuc principis aulicorumque tumultuosis foribus obversor. inter-veni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur. + +
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si
+
Olim quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc vel maxime impellor, id est cum mihi ducens in urbem Christo propitiante via carpitur, scribendi causa vel sola vel maxima, quo te scilicet a profundo domesticae quietis extractum ad capessenda militiae Palatinae munia vocem. . . . + +
his additur quod munere dei tibi congruit aevi corporis animi vigor integer; dein quod equis, armis, veste sumptu famulicio instructus solum, nisi fallimur, incipere formidas et, cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit; si tamen senatorii seminis homo, qui cotidie trabeatis proavorum imaginibus ingeritur, iuste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in iuventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in
+
et nunc, pro pudor, si relinquare inter busequas rusticanos subulcosque ronchantes! quippe si et campum stiva tremente proscindas aut prati floreas opes panda curvus falce populeris aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor in-vertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo. quin potius expergiscere et ad maiora se pingui otio marcidus et enervis animus attollat. non minus est tuorum natalium viro personam suam ex-colere quam villam. + +
ad extremum, quod tu tibi iuventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses robiginosi sero ligone mutantur, esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet: quo spectat tam faeculento patrimonium promovisse compendio et non solum inter ista sed, quod est turpius, propter ista latuisse? non nequiter te concilii tempore post sedentes censentesque iuvenes inglorium rusticum, senem stantem latitabundum pauperis honorati sententia premat, cum eos quos
+
sed quid plura? si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem. vale. + +
Angit me casus Arvandi nec dissimulo quin angat. namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amari palam licet et capite damnatos, amicus homini fui supra quam morum eius facilitas varietasque patiebantur, testatur hoc propter ipsum nuper mihi invidia conflata, cuius me paulo incautiorem flamma detorruit. + +
sed quod in amicitia steti, mihi debui, porro autem in natura ille non habuit diligentiam perseverandi: libere queror, non insultatorie, quia fidelium consilia despiciens fortunae ludibrium per omnia fuit.
+
sed damnationis 1 suae ordinem exposcis. salva fidei reverentia, quae amico debetur etiam adflicto, rem breviter exponam, praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate consequentemque cum maxima populatione, pariter onere depressus aeris alieni metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur. omnium colloquia ridere, consilia mirari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de adsiduitate fastidium, donec, odii publici mole vallatus et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus destinatusque pervenit Romam, ilico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae litus enavigasset, tamquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur. + +
in Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur. interea legati provinciae Galliae, Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus
+
qui inter cetera quae sibi provinciales agenda mandaverant interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur. haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos supra Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent. hanc epistulam laesae maiestatis crimine ardere iurisconsulti interpretabantur. + + +
me et Auxanium, praestantissimum virum, tractatus iste non latuit, qui Arvandi amicitias quoquo genere incursas inter ipsius adversa vitare perfidum barbarum ignavum computabamus. de-ferimus igitur nil tale metuenti totam per
quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens: abite degeneres.
inquit, et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione; mihi, quia nihil intellegitis, hanc negotii partem sinite curandam; satis Arvando conscientia sua sufficit; vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur.
discedimus tristes et non magis iniuria quam maerore confusi; quis enim medicorum iure moveatur quotiens desperatum furor arripiat?
+
+
+
inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus; modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere,
+
pauci medii dies, et in tractatorio frequens senatus (sic post comperi; nam inter ista discesseram). procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti nuntios a decemviris opperirentur et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum. citati intromittuntur: partes, ut moris est, e regione consistunt, offertur praefectorum ante propositionis exordium ius sedendi: Arvandus iam tunc infelici impudentia concito gradu mediis prope iudicum sinibus ingeritur; Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque. + +
dum haec, et qui procerum defuerant adfuerunt: consurgunt partes legatique proponunt. epistula post provinciale mandatum, cuius supra mentio facta, profertur; atque, cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat, re-
+
tum demum laboriosus tarda paenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognoscens posse reum maiestatis pronuntiari etiam eum qui non adfectasset habitum purpuratorum. confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus et, plebeiae familiae non ut additus sed ut redditus, publico carceri adiudicatus est. illud sane aerumnosissimum, sicuti narravere qui viderant, quod, quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille politumque iudicibus intulerat, paulo post, cum duceretur addictus, miser nec miserabilis erat. quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque lautumiis aut
+
sed et iudicio vix per hebdomadam duplicem comperendinato capite multatus in insulam coniectus est serpentis Epidauri, ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus nunc ex vetere senatus consulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et Gemonias et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens. + +
nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exserti pietas Augusta seminecem quamquam publicatis bonis vel exsilio numeretur, illo tamen, seu exspectat extrema quaeque seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque aliquid nunc amplius quam vivere timet, vale.
+
Morari me Romae congratularis; id tamen quasi facete et fatigationum salibus admixtis: ais enim gaudere te quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique perraro bibitor Araricus inspexerim. nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. + +
et tu istaec mihi Caesenatis fumi potius quam oppidi verna deblateras? de cuius natalis tibi soli vel iucunditate vel commodo quid etiam ipse sentires, dum migras iudicavisti; 1 ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit. in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates,
+
tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram, quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur si deteriorum collatione clarescant. vale. + +
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum
+
nec sane multa cunctatio, quia pauci de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur. hi in amplissimo ordine seposita praerogativa partis armatae facile post purpuratum principem principes erant, sed inter hos quoque
+
Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat, itaque dignitatum in Avieno iucunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur. utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, artabat clientum praevia pedisequa circumfusa populositas; sed longe in paribus dispares sodalium spes et spiritus erant. Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur; cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat. + +
et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Avieni animus totis et cito, sed infructuosius, Basilii paucis et sero, sed commodius aperiebatur. neuter aditu difficili, neuter sumptuoso; sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, facilius a Basilio beneficium consequebare. + +
quibus diu utrimque libratis id tractatus mutuus temperavit, ut reservata senioris consularis reverentia, in domum cuius nec nimis raro venti-
+
tunc patronus: heia,
inquit, Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium, si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo pro-movebuntur.
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
+
+
sed tu, ni fallor, epistulae perosus prolixitatem voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus inmorabere. scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur. cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi
+
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator. igitur cum ad praefecturam sub ope Christi stili occasione pervenerim, iuberis scilicet 2 pro potestate cinctuti undique omnium laudum convasatis acclamationibus ad astra portare, si placeo, eloquentiam, si displiceo, felicitatem. videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocisse iactantiam, vale.
+
Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem veterem mihi insinuas iudici novo. gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea vel praesumere tuta vel inlaesa credere, ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens sed et avidus amplector, quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem. + +
sed et tu vigilantiae suae me, id est famae meae statum causamque commenda, vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries. sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia comperi naves quinque Brundisio profectas cum speciebus tritici ac mellis ostia Tiberina tetigisse; quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. vale.
+
Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satiram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti. quod quidem te postulasse demiror; non enim sanctum est ut de moribus amici cito perperam sentias, huic eram themati scilicet incubaturus id iam agens otii idque habens aevi, quod iuvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum? cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit:
+ si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque
?
+
+
+
sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis adflavit longius paulo sed ab origine exponam.
+
accidit casu ut Catullinus inlustris tunc ab Arvernis illo veniret, cum semper mihi tum praecipue commilitio recenti familiaris; saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit, igitur insidias nescienti tam Paeonius quam Bigerrus has tetenderunt, ut plurimis coram tamquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. et ille: si dixeritis.
cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis
+
Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores: iniuriae communis,
inquit, iam reum inveni, videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat? Atqui 1 Sidonius nunc in Arverno est; unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam.
itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem qua voluit et traxit 2 persona popularis.
+
+
erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribuniciis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. ceterum si requisisses: qui genus, unde domo?
, non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerit, identidem tamen per fas nefasque crescere adfectans pecuniaeque per avaritiam parens, per ambitum prodigus. namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat.
+
+
cumque
+
igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem. venio Arelatem, nil adhuc (unde enim?) suspicans, quamquam putarer
+
hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. tum procedente sermone: cernis hos?
inquit, et ego: video,
inquam, gestusque eorum miror equidem nec admiror.
ad haec noster interpres: ut satirographum te,
inquit, aut exsecrantur aut reformidant.
unde? cur? quando?
respondi; quis crimen agnovit? quis detulit? quis probavit?
moxque subridens: perge,
inquam, amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satiram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit; unde forte sit tutius, si retractabunt, ut superbire desistant.
+
+
quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non
+
postridie iussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus. primus iacebat cornu sinistro consul ordinarius Severinus, vir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis; iuxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule, par honoribus persona geminatis, recumbente post se Camillo, filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum; Paeonius hinc propter atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus, hunc sequebatur Gratianensis, omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat, ultimus
+
edulium multa parte finita Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus; inde devolvitur ad consularem; cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad virum inlustrem Camillum ex occasione transfertur, in tantum ut diceret princeps: vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse.
tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore in vento: non unum,
inquit, domine Auguste, sed primum.
summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est.
+
+
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur: non miror,
inquit, Auguste, si mihi standi locum
+
+
+
et vir inlustris Gratianensis: multus,
inquit, hoc iurgio satiricis campus aperitur.
hic imperator ad me cervice conversa: audio,
ait, comes Sidoni, quod satiram scribas.
et ego,
inquam, hoc audio, domine princeps.
tunc ille, sed ridens: parce vel nobis.
at ego,
inquam, quod ab inlicitis tempero, mihi parco.
post quae ille: et quid faciemus his,
inquit, qui te lacessunt?
et ego: quisquis est iste, domine imperator, publice accuset: si redarguimur, debita luamus supplicia convicti; ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam.
+
+
ad haec ipse Paeonium conspicatus nutu coepit consulere nutantem, placeretne condicio, sed cum ille confusus reticuisset princepsque consuleret erubescenti, ait: annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio versibus petas.
fiat,
inquam; retrorsumque conversus, tamquam aquam manibus poscerem, tantumque remoratus, quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi, et imperator: spoponderas te licentiam scribendae satirae versibus subitis postulaturum.
et ego:
+scribere me satiram qui culpat, maxime princeps, hanc rogo decernas aut probet aut timeat.
+
secutus est fragor, nisi quod dico iactantia est, par Camillano, quem quidem non tam carminis dignitas quam temporis brevitas meruit, et princeps: deum testor et statum publicum me de cetero numquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et periniurium est sententiam purpurati tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur.
ad hanc ipse sententiam cum verecunde capite demisso gratias agerem, contionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem.
+
+
vix post haec alia pauca: surreximus. paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat. dixi ad extremum pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis in posterum tamen si pepercisset;
+
in summa perculi1 quidem, domine maior, non assertorem calumniae tantum quantum murmuratorem; sed cum mihi sic satisfactum est ut pectori meo pro reatu eius tot potestatum dignitatumque culmina et iura summitterentur, fateor exordium contumeliae talis tanti fuisse, cui finis gloria fuit. vale.
Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. quaenam?
inquis, praesentiam Seronati et absentiam tuam. Seronati, inquam: de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt; quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere.
+
scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus; toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis non cessat simul furta vel punire vel facere; palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras; epistulas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a iactantia dictat, ab impudentia emendat; + +
totum quod concupiscit quasi comparat nec dat pretia contemnens nec accipit instrumenta desperans; in concilio iubet in consilio tacet, in ecclesia iocatur in convivio praedicat, in cubiculo damnat in quaestione dormitat; implet cotidie silvas fugientibus villas hospitibus,1 altaria reis carceres clericis;
+
proinde moras tuas citus explica et quidquid illud est quod te retentat incide. te exspectat palpitantium civium extrema libertas, quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet, si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit te auctore nobilitas seu patriam dimittere seu capillos, vale. + +
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar? cuius spatia
+
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris: Samia mihi mater fuit.
quin tu mage,si quid tibi salubre cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis et contubernio nostro aventer insertus fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem?
+
+
+
sane si placitum, quis sit agri in quem vocans situs accipe. Avitaci sumus: nomen hoc praedio, quod, quia uxorium, patrio mihi dulcius: haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia, mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum
+
balineum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit, et si caedua per iugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo deciduis struibus impingitur. hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos. + +
hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur. primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegnlis interiacentibus imbricarentur (ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas quot solet sigma personas), fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret, interior parietum
+
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit. + +
quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia mea civicum frigus, quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta. + +
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla
+
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur; ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi. + +
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus. a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur. haec tamen
+
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito? quin potius ad te tempusque pertinentia loquar, ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota Iacui patet, in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim non1 breviatis angustatisque gradibus ascenditur. quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis. + +
iam si tibi ex illo conclamatissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas et frusta nebularum et illam lucem lubricam poculorum quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam. tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio,
+
edulibus terminatis excipiet te deversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum; nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. + +
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem! cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes. quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. + +
porticibus egresso, si portum litoris petas, in area virenti
+
sed quia tibi, sicut aedificium solvi, sic lacum debeo, quod restat agnosce. lacus in Eurum defluus meat, eiusque harenis fundamenta impressa domicilii ventis motantibus aestuans umectat alluvio. is quidem sane circa principia sui solo palustri voraginosus et vestigio inspectoris inadibilis: ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis. attamen pelagi mobilis campus cumbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere; si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis quae margini insistunt superiectae asperginis fragor impluat. + +
ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas in decem et septem stadia procedit, fluvio intratus, qui
+
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat. per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus; hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota
+
in medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se iucunda ludentum naufragia collidunt. nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari, iam vero ager ipse, quamquam hoc supra debitum, diffusus in silvis pictus in pratis, pecorosus in pascuis in pastoribus peculiosus. + +
sed non amplius moror, ne, si longior stilo terminus, relegentem te autumnus inveniat, proinde mihi tribue veniendi celeritatem (nam redeundi moram tibi ipse praestabis), daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistula excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur; quae tamen summovendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit. quapropter bonus arbiter et artifex lector non paginam, quae spatia describit, sed villam, quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. vale.
+
Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum, sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo; nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. + +
sic quondam Quintum Fabium magistrum equitum dictatorio rigori et Papirianae superbiae favor publicus praetulit; sic et Gnaeum Pompeium super aemulos extulit numquam fastidita popularitas; sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus, quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt quam ut, si id noluissemus, transiremur inviti. illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes quam non invenis qui sequantur, vale.
+
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur. + +
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur. namque ipse, quantum ad institutionem spectat puellae, in locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis adfectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. + +
quocirca, quia dignus es ut domus tuae celeberrimam disciplinam etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet
+
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat. ita se quodammodo bipertitae litis forma confundit,ut propositio sua quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit. + +
pro quo precem sedulam fundo, ut perspectus chartulis suis si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obicienda. quae refellenda monstrantes. non enim verebimur quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii, ulla contrastantum derivatione tenuetur. vale.
+
Proverbialiter celebre est saepe moram esse meliorem, sicuti et nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri, opportunus elegans, verecundus sobrius, parcus religiosus et his morum dotibus praeditus ut, quotiens in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat. + +
haec tibi non ut ignoranti, sed ut iudicio meo satisfacerem, scripsi, quam ob rem triplex causa laetandi: tibi prima, cui amicos sic aut instituere aut eligere contingit; Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quaeque iudicaverunt, vale. + +
Quia iustitia vestra iure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes
+
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas. namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur. vale.
+
Maestissimus haec tibi nuntio, decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Philomathia. morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur. nunc autem per subita suprema virum caelibatu, patrem orbitate confodit. his additur quod quinque liberum parens inmaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. qui parvuli si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. + +
hanc tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vispillonum sandapilari-orumque ministeria ominosa tumulavere; sed cum libitinam ipsam flentes omnes, externi quoque, prensitarent remorarentur exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta perpetuis sedibus dormienti similior inlata est. post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per
+
+
+
+Placeat carmen necne: tu propera civitatemque festinus
+invise; debes enim consolationis officium duorum civium
+domibus adflictis, quod ita solvas deum quaeso, ne
+umquam tibi redhibeatur. vale.
Quaeris cur ipse iampridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam, reddo causas reditus tardioris nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt tibi quoque, inter agros amoenissimos, humanissimos dominos, Ferreolum et Apollinarem, tempus voluptuosissimum exegi. praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat neque sufficit equitaturo. colles aedibus superiores exercentur vinitori et olivitori: Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus iuga, censeas, uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus; sed nihilo minus dissimilis situs similiter oblectat. + +
quamquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus? iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur. quas incidimus, fateor, sed minime
+
igitur mane cotidiano partibus super hospite prima et grata contentio, quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret; nec sane poterat ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domui mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis, quia Ferreolo praefectorio viro praeter necessitudinem sibi debitam dabat aetas et dignitas primi invitatoris praerogativam. + +
ilicet a deliciis in delicias rapiebamur. vix quodcumque vestibulum intratum, et ecce huc 1 sphaeristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones frequens crepitantium fritillorum tesserarumque strepitus audiebatur; huc libri adfatim in promptu (videre te crederes aut grammaticales pluteos aut Athenaei cuneos aut armaria exstructa bybliopolarum): sic tamen quod, qui inter matronarum cathedras codices erant, stilus his religiosus inveniebatur, qui vero per subsellia patrumfamilias, hi coturno Latiaris eloquii nobilitabantur; licet quaepiam volumina quorumpiam auctorum servarent in causis disparibus dicendi parilitatem: nam simili!
+
quos inter Adamantius Origenes 1 Turranio Rufino interpretatus sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur; pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint. + +
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter
+
inde surgentes, si Vorocingi eramus (hoc uni praedio nomen), ad sarcinas et deversorium pedem referebamus; si Prusiani (sic fundus alter
+
balneas habebat in opere uterque hospes, in usu neuter; sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur. + +
hic nobis trahebantur horae non absque sermonibus salsis iocularibusque; quos inter halitu nebulae stridentis oppletis involutisque saluberrimus sudor eliciebatur; quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia
+
dicerem et cenas et quidem unctissimas, nisi terminum nostrae loquacitati, quem verecundia non adhibet, charta posuisset; quarum quoque replicatio fieret amoena narratu, nisi epistulae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus. sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale. + +
Amo in te quod litteras amas et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere 1 contendo tantae diligentiae generositatem, per quam nobis non solum initia tua verum etiam studia nostra com-
+
sed istinc alias: interea tu quod petis accipe, petis autem ut, si qui versiculi mihi fluxerint postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem. dicto pareo; nam praeditus es quamquam iuvenis hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. ecclesia nuper ex-structa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti strenui, severi misericordis quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque non minora bonae conscientiae culmina levet. + +
huius igitur aedis extimis rogatu praefati antistitis tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus adhuc mihi
+
nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus. sed quorsum ista? quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus immurmuret.
+
+
+
+
Ecce parui tamquam iunior imperatis: tu modo fac memineris multiplicato me faenore re-munerandum, quoque id facilius possis voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias; neque patiaris ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda de-flectat, sisque oppido meminens quod olim Marcia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt. + +
certe si praeter oratoriam 1 contubernio feminarum poeticum ingenium et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam querens obtundi, re-
+
Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem. sed animorum coniunctioni separata utrique porrecti-oribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus. + +
sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit quod, cum amicissimi simus, raritatem collo-quii de prolixa terrarum interiectione venientem
+
Misisti tu quidem lembum mobilem solidum lecti capacem iamque cum piscibus; tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui. sed dabis veniam quod invitanti tibi in piscationem comes venire dissimulo; namque me multo decumbentibus nostris validiora maeroris retia tenent, quae sunt amicis quaeque et externis indolescenda. unde te quoque puto, si rite germano movens adfectu, quo temporis puncto paginam hanc sumpseris, de reditu potius cogitaturum. + +
Severiana, sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu febribus quoque iam fatigatur, hisque per noctes ingravescentibus; propter quod optat exire in suburbanum; litteras tuas denique cum sumeremus,
+
igitur ardori civitatis atque torpori tam nos quam domum totam praevio Christo pariter eximimus simulque medicorum consilia vitamus assidentum dissidentumque, qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt, sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile convincerem Chironica magis institutum arte quam Machaonica. quo diligentius postulandus est Christus obsecrandus-que ut valetudini, cuius curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur, vale. + +
Epistulam tuam nobis Marcellinus togatus exhibuit, homo peritus virque amicorum, quae
+
nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui. nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. + +
hic si omittamus antecedentium principum casus vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus maximo nobis ad ista documento poterit esse, qui quamquam in arcem praefectoriam patriciam consularemque intrepidus ascenderat eosque quos gesserat magistratus ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat, cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quandam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur nec sustinebat dominus esse,
+
denique require in supradicto vitae prioris gratiam potentiam diuturnitatem eque diverso principatus paulo amplius quam bimenstris originem turbinem finem: profecto invenies hominem beatiorem prius fuisse quam beatissimus nominaretur. igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris. + +
nec fefellerunt futura maerentem; namque cum ceteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime rexit inter tumultus militum popularium foederatorum; quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes-
+felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti.
+
+
iste enim, ut legimus, Damocles provincia Siculus, urbe Syracusanus, familiaris tyranno Dionysio fuit. qui cum nimiis laudibus bona patroni ut cetera scilicet inexpertus efferret: vis,
inquit Dionysius, hodie saltim in hac mensa bonis meis pariter ac malis uti?
libenter,
inquit.1 tunc ille confestim laetum clientem quamquam et attonitum plebeio tegmine erepto muricis Tyrii seu Tarentini conchyliato ditat indutu et renidentem gemmis margaritisque aureo lecto sericatoque toreumati imponit.
+
+
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui
+
unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria vix absolutus emicatimque prosiliens illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti, reductus ad desideria mediocrium timore summorum et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque qui saeptus armis ac satellitibus et per hoc raptis incubans opibus ferro pressus premeret aurum. quapropter ad statum huiusmodi, domine frater, nescio an constet tendere beatos, patet certe miseros pervenire. vale. + +
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam. unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius
+
ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
Multis quidem vinculis caritatis ab ineunte pueritia quicquid venimus in iuventutem gratiae sese mutuae cura nexuerat, primum quia matribus nostris summa sanguinis iuncti necessitudo, dein quod ipsi isdem temporibus nati magistris usi, artibus instituti lusibus otiati, principibus evecti stipendiis perfuncti sumus; et, quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis vel expetendis aequaliter vel cavendis iudicii parilitate certavimus. + +
propter
+
et licet sororiae hereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae superstes germana commota est ad boni operis imitationem. itaque tibi caelitus iure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum, quo fit ut reperiare dignissimus quem divinitas inusitato successionum 3 genere sublimet; quae tamen nec diu distulit religiosam devotionern centuplicatis opulentare muneribus quaeque, ut confidimus, nihilo segnius caelestia largietur, cum terrena
+
quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur. + +
sed fas est praesule deo vobis inter eos et rempublicam mediis animo quietiora concipere,1 quia, etsi illi veterum finium limitibus effractis omni vel virtute vel mole possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant, vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur ut et nostra discat quid debeat negare cum petitur et poscere adversa desinat cum negatur. vale.
+
Salutat populus Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus adfectu, deus bone, quod gaudium fuit laboriosis cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti! quam tu ab omni ordine sexu aetate stipatissimus ambiebare! quae salsi erga singulos libra sermonis! quam te blandum pueri, comem iuvenes, gravem senes metiebantur! quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti! quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis! quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis 1 animositas! + +
his adicitur quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti. quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem
+
obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas; 1 per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti. + +
quod restat, deum precamur ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te adfectio quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina, vale.
+
Si quando, nunc maxume Arvernis meis deside-raris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicatus ex causis: primum quod summas in adfectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit, dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es qui patriae non minus desiderii nasciturus quam gaudii natus feceris; astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur. + +
omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas caespitis glaebas, praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. omitto quod hic primum tibi pila pyrgus, accipiter canis, equus arcus ludo fuere, mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum tuaeque personae quondam debitum quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo, nunc etiam Camenalibus modis imbue-batur. + +
illud in te adfectum principaliter universitatis accendit, quod, quos olim Latinos fieri ex-
+
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur. subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti, quae cum prius applicata esset oppugnatione te viso non est explicata congressui. interea tu caesis quibusque optimis, quos novissimos agmini 1 non ignavia sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios quot solet mensa convivas. + +
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere
+
hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur; tandemque in turbam inermem quidem veneras sed de qua te nec armatus evolveres; ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam qui tibi liberiorem fecisset iniuriam. + +
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus. taceo
+
qui postquam luce revoluta intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse, tum demum palam officiis exsequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes; sic tamen quod nec ossa tumultuarii caespitis mole tumulabant, quibus nec elutis vestimenta nec vestitis sepulchra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta solventes. iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur. + +
sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi,
+
Gozolas natione Iudaeus, cliens culminis tui, cuius mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi, oppidum siquidem nostrum quasi quandam sui limitis obicem circumfusarum nobis gentium arma terrificant. sic aemulorum sibi in medio positi lacrimabilis praeda populorum, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum
+
sed istinc alias, interea, si vel penes vos recta sunt, bene est. neque enim huiusmodi pectore sumus, ut, licet apertis ipsi poenis propter criminum occulta plectamur, non agi prospere vel ubicumque velimus, nam certum est non minus vitiorum quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit, vale. +
Si vir spectabilis morumque vestrorum suspector admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides vestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet, sed amore meo ductus est, ut, quod ipse per se impetraverat, me faceret postulare, itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur. + +
Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae iura modo respicit, suffragio vestro
+
tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
+
Si veteris commilitii, si deinceps innovatae per dies gratiae bene in praesentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intellegitis ut vos ad dignitatum sic nos ad desideriorum culmina ascendere. ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censeamus. testis est ille tractatus in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt. + +
quibus vix potuistis adduci ut praefecturam philosophiae iungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset, cuius disciplinae tunc fore adstruxi liberam professionem, cum nil familiae debuisses. 1 porro autem desidiae vicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam iactitant Ii vidi bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. + +
igitur, quod loco primore fieri par
+
Longum a litteris temperatis. igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis tanto te otio non posse lassari. ecquid numquamne 1 respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuandi 2 silentii proposito pedem referas? aut 3 nescis quia
+
certe vel metus noster materiam stilo tuo faciat, mementoque viatorum manus gravare chartis, quatinus amicorum cura relevetur, et indicare festina, si quam praevio deo quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit, persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione maior adventu, relatu sublimis inspectione sublimior et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis. + +
summa censura, par comitas et prudentia fidesque misso mittentique conveniens; nihil adfectatum simulatumque, ponderique sermonum vera potius severitas quam severitatis imitatio; et nec, ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se 1 cautius, sed neque ex illo, ut ferunt, numero qui secreta dirigentium principum venditantes ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione. + +
hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit. mandate perniciter, si vero dicta conquadrant, ut tantisper a pervigili statione respirent quos a murali-
+
Veneror antiquos, non tamen ita ut qui aequaevorurn 2 meorum virtutes aut merita postponam. neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea. quorsum istaec?
inquis, de te mihi ad te sermo est, vir efficacissime, cui debet respublica quod supra dictis solutum laudat historia.
+
+
quapropter ignari rerum temeraria
+
Servatur nostri consuetudo sermonis; namque miscemus cum salutatione querimoniam, non omnino huic rei studentes, ut stilus noster sit officiosus in titulis, asper in paginis, sed quod ea semper eveniunt de quibus loci mei aut ordinis hominem constat
+
gerulus epistularum humilis obscurus despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviae mancipia sua Britannis clam sollicitantibus abducta deplorat. incertum mihi est an sit certa causatio; sed si inter coram positos aequanimiter obiecta discingitis,1 arbitror hunc laboriosum posse probare quod obicit, si tamen inter argutos armatos tumultuosos, virtute numero contubernio contumacem poterit ex aequo et bono solus inermis, abiectus rusticus, peregrinus pauper audiri, vale, +
Plurimum laudis iuvenes nostri moribus suis applicant quotiens de negotiorum 2 meritis ambi-gentes ad peritorum consilia decurrunt, sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conversationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad
+
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite. vale. +
Etsi desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur ut etiam nunc nostris invidearis obtutibus, non idcirco is es, virorum optime, de cuius nos moribus lateant celsa memoratu: ita cuncti nostrates idemque summates viri optimarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur. + +
adstipulatur huic de te sententiae bonorum vel sic electus gener vel educta sic filia; in quorum copula tam felicem tibi controversiam vota pepererunt ut ambigas utrum
+
Avi mei, proavi tui tumulum hesterno (pro dolor!) die paene manus profana temeraverat; sed deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis quam cadaveribus nullam iam diu scrobem recipiebat; sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis: quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare. + +
quid plura? iam niger caespes ex viridi, iam supra anti-
+
ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri. + +
sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum me quoque absente tua cura sed
+
quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur; sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida; quod factum sive ab industria seu per incuriam mihi magis quam quadratario lividus lector adscribet. ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo remoto solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis.
+
+
+
+
+
Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphii qualitatem, sed anima perita musicas non refutat inferias, tibi quoque non decet 1 tardum videri quod heres tertius quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis et Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta solvisse didicerimus. vale.
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim
+
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus; tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens; beneficii, si rogaturus est, importunus petendi derogator negati, aemulator accepti callidus reformandi, querulus flagitati garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti; + +
osor ieiuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene vivente sed de bene pascente sententiam; inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi,
+
cum discubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; si cito saturetur, in lacrimas; si sitiat, in querellas; si inebrietur, in vomitus 2; si fatiget, in contumelias; si fatigetur, in furias; faeculentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus faetida est. ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui; vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur. + +
sed dicis: animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis; elegans videlicet homo pervenustusque cuiusque sit spectabilis persona visentibus.
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti-
+
gerit et aures immanitate barrinas, quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit saxeis nodis et tofosis umore verrucis per marginem curvum protuberantibus. portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus et strictus in spina, sic patescit horrori quod angustatur olfactui. praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum. + +
promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit. nutrit et barbam, quae iam senectute canescens fit tamen morbo nigra Sullano. tota denique est misero facies ita pallida veluti per horas umbris maestificata larvalibus. taceo reliquam sui molem vinctam podagra pinguedine solutam, taceo cerebrum crebra vibice peraratum, quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus, taceo pro brevitate cervicis occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. + +
taceo quia decidit honor umeris, decor bracchiis, robur lacertis, taceo chira-
+
iam quid hic tergum spinamque commemorem? de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis. taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. + +
nam quamquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tamen
+
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. denique facilius obtingit ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi qui pariter exsistat improbus dictis et probus moribus, vale.
+
Quamquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido relatu quod meas nugas sive confectas opere prosario seu poetarum stilo cantilenosas plus voluminum lectione dignere repositorum. gaudeo hoc ipso, quod recognovi chartulis occupari nostris otium tuum; sed probe intellego quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit sed auctoris adfectus, ideoque plus debeo, quia gloriae punctum, quod dictioni negares, das amicitiae. + +
de ceteris vero studii nostri derogatoribus quid ex asse pronuntiem, necdum deliberavi. nam qui maxume doctus sibi videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet quam despecta quae rideat. atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur. vale.
+
Soror mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat. nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque. + +
quamquam mihi nimis arrogo iudicium meum conterens tuo. quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla-
+
et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret. + +
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas
+
igitur quia nos ut affinitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae iura inconcussa custodias longumque tibi etsi sede absumus, adsimus affectu: cuius in-temeratae partes, quantum spectat ad vos, a nobis 1 in aevum, si quod est vitae reliquum, perennabuntur. vale. +
Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, 2 quae 3 in rem debiti mei usui mihi esse possent, quippe revisionis potestas
+
porro autem vero, quod saepenumero scriptis vestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune committi. illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertfvisti rescripto. sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae. + +
ecquo tumet occupatu umquam uspiamve implicabere, quin illud in aliorum commoda revergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat. + +
nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus [tuus] 1 nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi, sed, uti ego autumo, iuxta
+
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis 3 impertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur; tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae
+
adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti. in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum! + +
nova ibi verba, quia vetusta, quibusque conlatus merito etiam antiquarunm litterarum stilus anti-quaretur; quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta, quod profluens; quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere
+
at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat? o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis sed subtilis ingenii, quod nec per scaturrigines hypeiholicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur! + +
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. + +
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si-
+
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat. + +
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est
+
excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam parvo auro grandis gemma vix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi, si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intellegis non tam cursum deesse quam campum, quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi. + +
proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod
+
Eccum vel tandem adest promissio mea, expectatio vestra, Faustinus, pater familias domi nobilis et inter maxima patriae iam mihi sibique communis ornamenta numerandus. hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine; saepe
+
per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat. + +
quae vos quoque non per-indignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare. quem ego quia diligo, tamquam qui me diligat misi: si respondet iudicio meo, gratias ago; porro autem cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo peior, si non est optimus, valete.
+
Iterat portitorem salutationis iteratio: Gozolas vester, deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur, igitur verecundiam utrique eximite communem; nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas 1 indignum arbitrabuntur. + +
de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur, nam cum te non deceat falsa mandare atque item desint 2 votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere, vale. +
Per Faustinum antistitem non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae pro-
+
quorsum istaec?
ais. fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere: 2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
+
+
proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit. et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen huiusmodi consilio
+
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum; quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale, +
Solet dicere currentem mones
qui rogatum ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus.
+
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit. + +
attamen qualis ipse quantusque est, 2 percopiose me officii votivi compotem fecit, sed
+
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem. + +
ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas. + +
igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa sub-stitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remit-
+
quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum 2 postulatis obtemperavi. ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis. + +
quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere; istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam; sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum
+
+
+
+si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale.
Interveni proxime Vettio 1 inlustri viro et actiones eius cotidianas penitissime et veluti ex otio inspexi. quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi, primore loco, quod iure ceteris laudibus anteponemus, servat inlaesam domino domus par pudicitiam; servi utiles: rustici morigeri, urbani amici oboedientes patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis grandiorque sobrietas. + +
illa leviora, quod ipse, quem loquimur, in equis canibus accipitribus instituendis spectandas circumferendis nulli secundus; summus nitor in vestibus, cultus in cingulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius (iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem); remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica. + +
inter haec sacrorum voluminum lectio frequens, per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat,
+
filiam unicam parvam post obitum uxoris relictam solacio caelibatus alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate; erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax nec in admittendo consilio spernax nec in reatu investigando persequax; subiectorum statum condicionemque non dominio sed iudicio regit; putes eum propriam domum non possidere sed potius administrare. + +
qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostra professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem, vale.
+
Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus, frequentiam veteris officii servare non audens, postquam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt, quapropter vos quoque ignoscere decet erubescentibus, siquidem convenit humiliatos humilia sectari neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere, propter hoc denique iam diu taceo vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi. + +
sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui 1 parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo; non enim tanti est poliri formulas editione carituras. ceterum si caritatis tuae
+
Angit me nimis damnum saeculi mei nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. + +
deus bone, quid erat illud, quotiens ad eum sola 2 consultationis gratia conveniebamus!
+
dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus; sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones: itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibus-piam sequacitatem. haec apud eum culpa veniabilis erat; quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur? 4 + +
haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur? pariter et super his plura
+
sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem, nisi quod animum natura desidiosissimurn dolor fletu gravidus accendit, eius hoc carmen est: 2
+
+
+
+
+
+
Ecce quod carmen, cum primum affui, super unanimi fratris ossa conscripsi, namque tunc afui, cum funerarentur; 1 nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem, nam
+
Deus bone, quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confunditur!1 nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus; studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti id est Epitrepontem Menandri in manibus habebam. + +
legebamus pariter laudabamus iocabamurque et, quae vota communia sunt, illum lectio, me ille
+quid ita?
et ille: lectorem,
inquit, Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit quidem litteras quas acceperat sed perdidit quas recepit.
+
+
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur. 4, at postquam nostra sensim temporis intervallo ira defremuit, percontor admissum,1 num verbo quippiam praeterea detulisset. respondit ipse, quamquam esset trepidus et sternax et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent fuisse mandatum, quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas et scripta rescribite. tamdiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister eventus officiat, donec ad vos nostro sermone per-veniat ad nos vestrum non pervenisse sermonem, valete.
+
Nuper rogatu Germanici spectabilis viri Cantillensem ecclesiam inspexi. est ipse loco sitorum 2 facile primus quique post tergum cum iam duodecim lustra transmittat, cotidie tamen habitu cultuque conspicuo non iuvenescit solum sed quodammodo repuerascit. enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, + + +
ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non mollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam. + + +
propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat
+
et quoniam nemo ferme est, qui plectibilibus careat occultis, ipse super his, quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione solvatur, nam sacerdotis pater filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur, quem de rosis natum rosasque parientem et genitis gignentibusque floribus medium pungentibus comparanda peccatis dumorum vallat asperitas. vale. +
Gaius Tacitus unus e maioribus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub verbis cuiuspiam Germanici ducis in historia sua rettulit dicens: cum Vespasiano mihi vetus amicitia; et, dum privatus esset, amici vocabamur.
quo respicit,
ais, ista praefari?
ut scilicet memineris eo. tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum
+
et nunc, cum id, quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur,1 dicas velim, qualiter futurus fueris humanus in factis, qui perduras avarus in verbis, nam tuorum peritiae comparatus non solum Cornelios oratores sed Ausonios quoque poetas vincere potes, si te hactenus philosophantem 2 nova subito ob iurisdietionem gloria capit: et nos aliquod nomenque decusque gessimus. + +
at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur. unde liquido patet incongrue a partibus
+
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae; et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole, si minus, ut insiticiam appone, qua sodales vetustos numquam pro consequentum novitate fastidias. porro autem videbere sic amicis uti quasi floribus, tamdiu gratis, donec recentibus, vale. +
Epulum multiplex et capacissima lectisternia para: plurimis viis, pluribus turbis (ita bonorum contubernio sedit 2) ad te venitur, quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis posse iam consecrari. ad quae festa vos voti nos ministerii, officii multos fidei totos causa sollicitat; siquidem res est grandis exempli eo tempore a vobis nova
+
quod restat, optamus, ut deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda voveatis, idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta; mitigatoque temporum statu tam desiderio meo Christus indulgeat quam Rutenorum, ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui iam pro vobis offertis altaria. + +
de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale.
+
Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum furtiva quoque lectione proficere, quamquam et hoc furtum quod deprecans exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria, quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? + +
ego vero quicquid impositum est fraudis mihi, utpote absenti, libens audio principalique pro munere amplector, quod 1 quodammodo damnum indemne toleravi. neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae, quin potius ipse 2 iure abhinc uberi praeconio non carebis,3 qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es 4 de quo si quid demere velis, remanet totus totusque transfertur, unde iam parce trepidare deque moribus amici plusculum recto secus credere, namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae, vale.
+
Eminentius amicus tuus, domine maior, obtulit mihi quas ipse dictasti litteras litteratas et gratiae trifariam renidentis 2 cultu refertas. quarum utique virtutum caritas prima est, quae te coegit in nobis vel peregrinis vel iam latere cupientibus humilia dignari; tum verecundia, cuius instinctu dum in-merito trepidas, merito praedicans; tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium. + +
quocirca sermonis pompa Romani, si qua adhuc uspiam est, Belgicis olim sive Rhenanis abolita terris in te resedit, quo vel incolumi vel perorante, etsi apud limitem [ipsum] 3
+
de paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, iustius haec postulantur 1 a sacerdotibus loco propinquis aetate grandaevis, fide claris opere vulgatis, ore promptis memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. namque ut antistitem civitatis vestrae relinquam, consummatissimum virum cunctarumque virtutum conscientia et fama iuxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quaestionibus tibi interrogatur 2 incliti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus nec parum in proximo Auspicius, quorum doctrinae abundanti eventilandae nec consultatio tua sufficit, proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem sed et iustus ignosce, quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare iactantiam, vale.
+
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa. quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus adtrahebantur. + +
utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus vix singulorum clientum puerorumque comitatu ambiebamini; per quod sollicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina totamque 1 provinciam Lugdunensem secundam pervagaturus, 2 expectationem nostram specie brevioris itineris elusit. + +
et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti
+
basilicam sancti pontificis confessorisque Martini Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priori 1 quae fuit hactenus capaciorem novavit. magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit, huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis, ut est in his, quaecumque deposcit, privilegio caritatis imperiosissimus. + +
atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio; quod secus fore plurimum timeo, nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore, qui quidem solet sic facere risum quod accipere suffragium, sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige.
+
+
+
+
+
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis, namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet, vale.
Et moras nostras et silentium accusas, utrumque purgabile est; namque et venimus et scribimus, vale. +
Tu, cui frequenter arma et armatos 2 inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas,3 si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses! illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor. + +
regulorum autem sociorumque
+
eo quo comebantur ornatu muniebantur; lanceis uncatis securibusque missibilibus 1 dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium, cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris, sed quid haec pluribus? spectaculo tali sola praesentia tua defuit, nam cum viderem quae tibi pulchra sunt non te 2 videre, ipsam eo tempore desiderii tui inpatientiam desideravi, vale. +
Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est,
+
Haeduus pater tibi, mater Arverna est. primis Haeduis deberis, ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas, sic habitus Arcas quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset ut peregrinus arma Etruscorum, ni mixtus matre Sabella partem quoque patriae inde traxisset. ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis. + +
igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querirnoniarn desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum, quos palam et coram dicere puta: quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae Iactantia membra formavimus; hic civi-carum baiulabare pondus ulnarum.
+
+
hinc avus
+
+
taceo territorii peculiarem iucunditatem; taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae, quod industrius quisque quo plus frequentat, hoc minus naufragat; viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus; quod denique huiusmodi est, ut semel visum advenis multis patriae oblivionem saepe persuadeat.
+
+
taceo civitatem
+
haec unus tibi omnium civium, certe bonorum, voto petitu vice garrio; qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intellegi datur gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. vale.
+
Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistularum curam iam terminals libris earum converteremus ad stilum historiae, reverentia summa, summo et 3 affectu talem atque tantam sententiam amplector; idoneum quippe pronuntias ad opera maiora quem mediocria
+
res quidem digna quam tu iuberes sed non minus digna quam faceres, namque et antiquitus, cum Gaius Cornelius Gaio Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod iniunxit arripuit, idque ab exemplo nunc melius 1 aggredieris, 2 quia et ego Plinio ut discipulus assurgo et tu vetusto genere narrandi iure Cornelium antevenis, qui saeculo nostro si revivisceret teque qualis in litteris et quantus habeare conspicaretur, modo verius Tacitus esset. + +
itaque tu molem thematis missi 3 recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas, cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] 4 negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis, unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse
+
at nostra longe condicio dispar, quibus dolori peregrinatio nova nec usui lectio vetus, tum 1 religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati, nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum, postremo languor impedimento iamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi; aequaeva certe iam super studiis nulla laus curae, sed ne postuma quidem. + +
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet. ilicet: scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cuius inchoatio invidia, continuato labor, finis est odium. + +
sed tunc ista
+
Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii. igitur audito culpae tenore corripui latitabundum verbis amans vultu minaci et mea quidem voce sed vice tua dignum abdicatione
+
rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem; quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri, libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur. cui fecisse me constat plurimum iniuriae, si tu tamen vel parum feceris, quam certe, ut spero, non facies, nisi scopulis durior duras aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus. + +
ergo si de moribus tuis deque amicitiis iuste meliora praesumo, excusato propitius indulge, quem reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo, quoque velociter culpa soluto ego beneficio ligor, magnopere deposcens, non ut ignoscas modo verum ut et pro-
+
Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:
+Turne, quod optanti divum promittere nemo
+auderet, volvenda dies en attulit ultro.
+pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunicius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit
+
sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum artaret nec sustineri valeret improbitas executorum, proficiscenti mihi Tolosam iam desperatus litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltim largiretur indutias, precibus orantis citus annui, quia cum Maximo mihi non notitiae solum verum et hospitii vetera iura. igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quamquam villa non paucis aggere a publico milibus abesset. + +
ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum gressu expeditum, voce liberum facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu, habitus viro, gradus pudor, color sermo religiosus,
+
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.1 dixerunt nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor. luce revoluta, dum pueri clientesque capiendis animalibus occuparentur, secretae conlocutionis peto copiam, praestat: amplector nil opinantem gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces. + +
Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora maerentibus amicis hinc viderentur, quod faenore ligatus corpore solveretur: meminisset ergo professionis novae, sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper indutiis moderaretur; et, si decessisset aeger, tribueret heredibus annui luctus tempus immune; si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto
+
adhuc rogabam, cum repente vir caritatis flere granditer coepit non moram debiti sed periculum debitoris; frenato-que singultu: absit a me,
inquit, ut haec reposcam clericus ab aegro, quae vix petissem miles a sospite, sed et liberos eius ita diligo, ut etiam si quid adversum cesserit amico, nil sum ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus.
+
+
egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur. + +
non est cur dicere incipias: habeo consortes necdum celebrata
+
quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam, vale.
+
Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit, cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius
+
quae quidam triumviratus accenderat conpetitorum, quorum hic antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat, hic per fragores parasiticos culinarum suffragio comparatos Apicianis plausibus ingere-batur, hic, apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plosoribus suis praedae praedia fore. + +
quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris praeter odium gratiamque primi tenebant, consilio cum coepiscopis prius clam communicato quam palam prodito strepituque despecto turbae furentis iunctis 1 repente manibus arreptum nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque sanctum Iohannem, virum honestate humanitate mansuetudine insignem. + +
(lector hic
+
nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere 1 iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia, illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio, in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem, vale.
+
Audio, quod lectitandis epistulis meis voluptuosam patientiam inpendas. magnum hoc est et litterarum viro convenientissimum, cum studiis ipse maxumis polleas, ea in aliis etiam minima complecti, sed ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur; nam satis eminet meritis ingenii proprii qui fuerit fautor alieni. + +
commendo Vindicium necessarium meum, virum religiosum et leviticae dignitati, quam nuper indeptus est, accommodatissimum. cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans proquam provincia 1 fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detuli; 2 quamquam, quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes. + +
interea necessitatem praefati
+
Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus erudi-torum totis sectatae 1 philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas. namque in paginis eius vigilax lector inveniet veriora nomina Camenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia-
+
huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis. nec me falli nec te fallere decet. tempus est commodata restitui, quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium, tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam literas. vale. +
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari. sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere, quid officiorum solvat, quam meminisse, quid debeat, etiam nunc laxatis verecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. cuius improbitas vel hinc maxime dinoscitur, quod tacetis. ergone quid tempore hostilitatis
+
quid est aliud, si requirenti tuas supprimas 1 actiones, quam suspicari eum, qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis aut tristem, si diversa cesserint, non futurum? facessat haec a bonis moribus impietatis opinio et a candore suo vera caritas naevum tam miserae suspicionis eliminet. namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. + +
interea si vel vos valetis, bene est. ego autem, infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi, utpote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est, qui miser, ante compulsus docere quam discere et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis. + +
quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus, ne, si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere quod vivimus, ecce quod agimus indicamus; ecce adhuc, quid agatis, inquirimus. fit a nostra parte quod pium est, vos deinceps facite quod videtur, illud sane
+
Quod non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori, nam, nisi praeter aequum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia sed verecundia fuit. at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio. + +
nam totam silentii vestri invidiam verti non iniurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium, quos monere pro
+
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse. + +
atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore satis habeo compertum, atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae, ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae postque desudatam varicosi Arpinatis opu-
+
aestimari minime potest, quanto mihi ceterisque sit risui, quotiens audio, quod te praesente formidet linguae suae facere barbarus barbarismum. adstupet tibi epistulas interpretari curva Germanorum senectus et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit. novus Burgundionum Solon in legibus disserendis, novus Amphion in citharis, sed trichordibus, temperandis, amaris frequentaris, expeteris oblectas, eligeris adhiberis, decernis audiris. et quamquam aeque corporibus ac sensu rigidi sint indolatilesque, amplectuntur in te pariter et discunt sermonem patrium, cor Latinum. + +
restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilo segnius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis 3 impendas custodiasque hoc, prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis, illa exerceatur, ut ride as. vale.
+
Cum primum aestas decessit autumno et Arvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni, ubi Thaumastum, germanum tuum, quem pro iure vel sanguinis vel aetatis reverenda 1 familiaritate complector, maestissimum inveni, qui quamquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat: timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus aut militaris concinnaret improbitas. + +
namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari. si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum, ne vobis sollici-
+
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur. hi sunt, quos haec
+
hi sunt, quorum laudari audis in otio occupationes in pace praedas, inter arma fugas inter vina victorias, hi sunt, qui causas morantur adhibiti impediunt praetermissa fastidiunt admoniti obhviscuntur locupletati, hi sunt, qui emunt lites vendunt inter-cessiones, deputant arbitros iudicanda dictant dictata convellunt, attrahunt litigaturos protrahunt audiendos, trahunt addictos retrahunt transigentes. hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse. + +
hi sunt, quorum comparationi digitum tollerent Narcissus Asiaticus, Massa Marcellus, Carus Parthenius, Licinus et Pallas, hi sunt, qui invident tunicatis otia stipendia paludatis, viatica veraedariis 2 mercatoribus nundinas, munuscula lega-
+
hi sunt, qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi; nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. nullum illis genus hominum ordinum temporum cordi est. in foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus Harpyiae, in contentionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cocleae, in contractibus trapezitae; ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. + +
spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint
+
his moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem. sed quid faciat unus, undique venenato vallatus interprete? quid, inquam, faciat, cui natura cum bonis, vita cum malis est? ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur. + +
sane, quod principaliter medetur afflic-
+
Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectita-bamus. erat siquidem materia iucunda, seu nupti-
+
deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi! nisi quod ferventis fulmen ingenii et eloquii salsa libertas plus personis forte quam causis impediebantur; ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso: +Saturni aurea saecla quis requirat? sunt haec gemmea, sed Neroniana. +quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. + +
tu tamen nihilo segnius operam saltim facetis satirarum coloribus intrepidus impende, nam tua scripta nostrorum
+
In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias, avitum est quod reposco; testes mihi in praesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur, quos laudabili familiaritate
+
aetate, quae media, patres nostri sub uno contubernio, vixdum a pueritia in totam adulescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere tanta caritate peregrinantes, ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur.1 in principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati; sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore 2 qui erat posterior dignitate. + +
ventum ad nos id est ventum est ad nepotes, quos nil decuerit plus cavere, quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio, ad hoc in similem familiaritatem praeter hereditariam praerogativam multifaria opportunitate compellimur; aetas utrius-
+
de cetero, si deus annuit, in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus, imbuamusque liberos invicem diligentes 2 idem velle nolle, refugere sectari, hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque proavorum praedicabilium tam reformentur corda quam nomina, vale, +
Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit, quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo vel maxume animum advertit veteris peritiae diligentiaeque resedisse vestigia, equidem non iniuria tibi fautor est; nam debetur ab eo percopiosus litteris honor. + +
hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer
+
tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant, sane ne videar tibi sub hoc quasi
+
quapropter si quis post vos Latiae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi, quamquam, quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intellegunt artes non mirentur artifices, vale. +
Multum te amamus; et quidem huiusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. namque ut sodalis tibi devinctior fierem, iudicavi, est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post
+
dicam libenter et breviter, quorum unum fieri gratia, alterum charta conpellit. veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris, colis ut qui sollertissime; aedificas ut qui dispositissime; venaris ut qui efficacissime; pascis ut qui exactissime; iocaris ut qui facetissime; iudicas ut qui aequissime; suades ut qui sincerissime; commoveris ut qui tardissime; placaris ut qui celerrime; redamas ut qui fidelissime. + +
haec omnia exempla vivendi iam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo; certe ut sequatur, admoneo, in quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum. vale. +
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum
+
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
+
Seronatum Tolosa nosti redire? si nondum, et credo quod nondum, vel per haec disce, iam Clausetiam pergit Euanthius iamque contractas operas cogit cruderare, si quid forte deiectu caducae frondis agger insorduit. certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, utpote beluam suam de valle Tarnis ducaliter antecessurus, musculis similis inter saxosa vel brevia ballaenarum corpulentiam praeguber-nantibus. + +
at ille sic ira celer, quod-piger mole, ceu draco e specu vix evolutus iam metu exdnguibus Gabalitanis e proximo infertur; quos singulos sparsos inoppidatos nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit, ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere. + +
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat. in summa, de Seronato vis accipere quid sentiam? ceteri affligi per suprascriptum damno verentur; mihi latronis et beneficia suspecta sunt. vale.
+
Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat? an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? quicquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, nisi fallimur, rogationum contemplatione revocabere. + +
quarum nobis sollemnitatem primus Mamertus pater et pontifex reverentissimo 2 exemplo, utilissimo experimento invenit instituit invexit. erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum,
+
in his autem, quas suprafatus summus sacerdos nobis et protulit pariter et contulit, ieiunatur oratur, psallitur fletur. ad haec te festa cervicum humiliatarum et sternacium civium suspiriosa contubernia peto; et, si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quando non ad epulas sed ad lacrimas evocaris. vale. +
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum. defert
+
restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur; quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet ad vestram respicere mercedem, sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite quem constat affectum domini magis ambire quam praemium, vale. +
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu
+
hoc tamen sancte Iulius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem fratris tui sudoribus obligatam, quo citior,1 hoc laudabilior absolvit; siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur, quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere, quandoquidem mortuo quoque imperatore laborantum devotioni quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus. + +
interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis magnum solacium inter adversa maxima capis nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. novi enim probe ne meo quidem te, quem ex lege
+
ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem. + +
Roscia salutat, cura communis; quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alendis,3 et cum severitate
+
Es, Eriphi meus, ipse qui semper numquamque te tantum venatio civitas ager avocat, ut non obiter litterarum voluptate teneare; fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, Musas olemus. quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque 1 et 2 apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius, ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas 3 quae vix Maroni vix 4 aut Homero competenter accommodarentur. + +
haec relinquamus idque, unde causa, sermocinemur. dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi, soceri tui, precibus indulsi; qui contubernio mixtus aequalium vivit moribus ad iubendum obsequendum-que iuxta paratis, sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intellegas rem perexiguam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio. + +
conveneramus ad sancti Iusti sepul-
+
+1 quamque L: quāq P: quamquam TC: quanquam MF: namque coni. Luetjohann.
+2 om. Wilamowitz.
+3 assignat T.
+4 vix seclud. Luetjohann.
+
+
de loci sane turbarumque compressu deque numerosis luminibus inlatis nimis anheli; simul et aestati nox adhuc proxima tecto 2 clausos vapore torruerat, etsi iam primo frigore tamen autumnalis Aurorae de-tepescebat. itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto iactu sagittae separabatur. hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus pampinus superducta texuerat, pars caespite in viridi sed floribus odoro consedaramus. + +
verba erant dulcia iocosa fatigatoria;
+
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores. nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum 4 membra torpore statarii laboris hebetata cursu salubri vegetarentur. + +
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae,
+ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem,
+sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent
+
destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne vere-
+
quo dum per otium genas siccat: vellem,
inquit, ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes.
fiat,
inquam. sed quod meum,
dixit,3 et nomen metro teneret.
respondi possibilia factu quae poposcisset. ait 4 et ipse: dicta ergo.
tunc ego arridens: ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.
respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: vide, domine Solii, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.
iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commovent.
+
+
nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
+
da postulatae tu veniam cantilenae. illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et, si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. vale. +
Haeduae civitati te praesidere coepisse libens atque cum gaudio accepi, laetitiae causa quadri-pertita est: prima, quod amicus; secunda, quod iustus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus, quo fit, ut nostris nostrorumque con-
+
Nutricis meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum, sed conscientiae tuae purgatione praelata 2 petere dignaris culpae calentis impunitatem, sub condicione concedo: si stupratorem pro domino iam patronus originali solvas inquilinatu. + +
mulier autem illa iam libera est; quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. nam meam haec sola seu compositio
+
Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit, quae suspicata est id te cavere, ne tuis umeris onus futurae legationis imponeretur, gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere; laudo efficaciam, suspicio prudentiam, prosequor laude felicitatem; opto denique aequalia his, quos aequaliter amo. + +
multi frequenter, quos
+
sic quoque, cum fatigatio gratuita possit libenter admitti, libentius tamen 2 atque amabilius 3 verecundi leguntur, idque cum expensa; tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. proinde quamquam non te fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis expetentumque caritatem proba, qui iam probasti pudorem, quod defuisti primum, modestiae ad-scribitur; ad ignaviam respicit secunda dilatio. + +
praeterea tibi Arelatem 4 profecturo est venera-bilis in itinere mater fratres amantes redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem voluptuose venitur; tum domus propria, cuius
+
Victorius patruus vester, vir, ut egregius, sic undecumque doctissimus, cum cetera potenter, tum potentissime condidit versus, mihi quoque semper a parvo cura Musarum; nunc vos parenti venitis heredes, quam iure, tam merito: ilicet ego poetae proximus fio professione, vos semine, ergo iustissimum est, ut diem functo 2 sic quisque nostrum succedat, ut iungitur, ideoque patrimonia tenete, date carmina, valete.
+
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam? + +
colloquii salutaris tui et indigentiam patiens et timorem recordatione vitae plectibilis adducor, ut clamem tibi quod dixit domino tuus ille collega: exi a me, quia homo peccator sum, domine, sed si
+
ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis? + +
nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere et
+
sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum 1 meas deprimat oneris impositi massa cervices.2 facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet. nam quis bene medelam aeger impertiat? quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem? quis desertor scientiam rei militaris iure laudaverit? quis esculentus abstemium competenter arguerit? indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, 3 idem in me meam 4
+
sed si tu inter me et illum, cui concrucifigeris, dominum nostrum pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moyses, intercessor assistas,1 non ulterius descendemus in infernum viventes nec per carnalium vitiorum incentiva flammati ad altare domini ignem diutius accendemus alienum; quia quamquam nos utpote reos gloriae libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli, quae parsimonia et humanitate certantibus non minus se ieiuniis quam cibis pauperes pascit et in Christi cultu pervigil sola in se compellit peccata dormire, maeroribus orbitatis
+
igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis; qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare; cui filii nec post multo nepotis amissi duae pariter plagae recentes ad diuturni viduvii vulnus adduntur. + +
tempta-vimus inter utrumque componere, nos maxume, quibus in eos novum ius professio vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes; quodque miremini, in omnem concordiae statum promptius a feminea parte descensum 1 est. et quamquam se altius profuturum 2 filiae paterna iactaret praerogativa, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio. + +
iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur, pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem, sancta enim Eutropia, si quid
+
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis
igitur non incusantes silentium vestrum sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes
+
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe
+
atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum;1 cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur. auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, senem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum. + +
sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua
+
Causam meam nesciens agit qui ad vos a me litteras portat; nam, dum votivi mihi fit genitus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur accipere, sicuti nunc venerabilis Donidius dignus inter spectatissimos quosque numerari, cuius clientem puerosque commendo, profectos seu in patroni necessitate seu in domini, laborem
+
Postquam foedifragam gentem redisse in sedes suas comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum 1 differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem. unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae com-
+
restat, ut vestra beatitudo conpunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat. memor nostri esse dignare, domine papa. +
Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo, nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem, his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confligere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu. + +
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut
+
Apicum oblator pauperem vitam sola mercandi actione sustentat; non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio;
inter dictandum mihi ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere, quia non parum mihi intumos agunt 2 quibus est ipse satis intumus. huius igitur teneram frontem, dura
+
Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum, cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit, itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit, quem
+
neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitarn non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma 1 emendationis incitamenta sint.2 nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger repperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium? + +
quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut euangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis, paene omiseram, quod minime praetereundum fuit: agite gratias Innocentio, spectabili viro, qui, ut praeceperatis, naviter morem gessit iniunctis. memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Gerulum litterarum levitici ordinis honestat officium, hic cum familia sua depraedationis Gothicae turbinem vitans in territorium vestrum delatus est ipso, ut sic dixerim, pondere fugae; ubi in re ecclesiae, cui sanctitas tua praesidet, parvam sementem semiconfecto caespiti advena ieiunus iniecit, cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat. + +
quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae cano-nem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur. huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tamquam opipare viaticatus cum gratiarum actione remeabit. per quem si me stilo solitae dignationis impertias, mihi fraternitatique istic sitae pagina tua veluti polo lapsa reputabitur, memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit; in spe enim adhuc absolutionis est cui suppetit posse converti. + +
quae sit vero negotii sui series, ipse rectius praesentanea coram narratione patefaciet. nam prudentiae satis obviat epistulari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. sane quia secundum vel negotia vel iudicia terrena solent huiuscemodi homines honestas habere causas, tu quoque potes huius laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera
+quorsum istaec?
1 inquis, te ista 2 sententia quam maxume, papa beatissime, petit, cui non sufficit illis tantum necessitatibus opem ferre, quas noveris, quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta prius soles indigentum respicere causas quam inspicere personas.
+
+
nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit, nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire, transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias; et hinc fit, 3 ut, quia crebro te non minus absentum verecundia quam praesentum querimonia movet, saepe terseris eorum lacrimas, quorum oculos non vidisti. + +
omitto illa, quae cotidie propter defectionem 4 civium pauperatorum inrequietis toleras excubiis precibus expensis. omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia, omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur, + +
omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari; cumque multa in statu fidei
+
et horum aliqua tamen cum reliquis forsitan communicanda collegis; illud autem deberi tibi quodam, ut iuris-consulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri. 1 vidimus angustas tuis frugibus vias; vidimus per Araris et Rhodani ripas non unum, quod unus impleveras, horreum. + +
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3
+
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit. secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit. + +
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col-
+
itaque ingentes per me referunt grates quibus obtigit per panis tui abundantiam ad sui sufficientiam pervenire, igitur si mandati officii munia satis videor implesse, ex legato nuntius ero. ilicet scias volo: per omnem fertur Aquitaniam gloria tua; amaris laudans, desideraris excoleris, omnium pectoribus, omnium votis, inter haec temporum mala bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es quibus operae pretium fuit fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento, memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse: huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio. + +
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura; solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus,
+
non enim latet nostram sciscitationem,
et vere iam de deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere, nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, fides tua in illo ardore plus caluit; et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivos flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato 5 affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam. + +
igitur primum nostri ordinis viris et
+
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini. quae omnia sciens populus iste Viennensibus tuis et accidisse prius et non accessisse posterius vestigia tam sacro-sanctae informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo mittat orationum suarum suffragia quibus exempla transmisit. + +
et quia tibi soli concessa est, post avorum memoriam vel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui martyris
+
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam, multifaria laude cumulando si quid stilo rusticante peraravero. atque utinam reatu careat, quod apicum primore congressu quamquam circumscriptus veritati resultantia tamen et diversa conexui; ignorantiae siquidem meae callidus viator imposuit, nam dum solum mercatoris praetendit officium, litteras meas ad formatae vicem, scilicet ut lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset. namque, ut post comperi, plus
+
quae tamen ut gesta sunt si quispiam dignus relator evolveret, fierent iucunda memoratu, sed quoniam iubetis ipsi,2 ut aliquid vobis a me laetum copiosumque pagina ferat, date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam salva vestrarum aurium severitate perstringamus, ne secundo insinuatum non 3 nunc primum nosse videamur, simul et, si moris est regularum 4 ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcumque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur expetaturque, nisi ut sermoni nostro sit ipse pro causa, cui erit noster sermo pro sarcina? + +
Arverni huic patria; parentes natalibus non superbis sed absolutis, et sicut nihil illustre iactantes, ita nihil servile metuentes, contenti censu modico sed eodem vel suffici-ente vel libero; militia illis in clericali potius quam in Palatino decursa comitatu, pater istius granditer
+
attamen primus illi in vestra moenia satis secundus introitus, sancti Eustachii, qui vobis decessit, actutum dicto factoque gemina benedictio; hospitium brevi quaesitum, iam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum. iam primum crebro occursu 1 excolere vicinos, identidem ab his ipse haud aspernanter resalutari. agere cum singulis, prout aetatis ratio permitteret: grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare. + +
pudicitiam prae ceteris sobrietatemque sectari, quod tam laudandum in iuventute quam rarum, summatibus deinceps et tunc comiti civitatis non minus opportunis quam frequentibus excubiis agnosci innotescere familiarescere, sicque eius in dies sedulitas maiorum sodalitatibus promoveri; fovere boni quique certatim, votis omnes plurimi consiliis, privati donis cincti 2 beneficiis adiuvare; perque haec spes opesque istius raptim saltuatimque cumulari. + +
forte accidit, ut deversorio, cui ipse
+
anni obiter thalamo pares: quid morer multis? adulescens, solus tenuis peregrinus, filius familias et e patria patre non solum non volente verum et ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solacio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non despiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducite conscribuntur tabulae nuptiales; et si qua est istic municipioli nostri sub-urbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis mimica largitate recitatur. + +
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem
+
habetis historiam iuvenis eximii, fabulam 1 Miletiae 2 vel Atticae parem, simul et ignoscite praeter aequum epistularem formulam porrigenti, quam ob hoc stilo morante produxi, ut non tamquam ignotum recipietis quem civem beneficiis reddidistis, pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium praestemus affectum, vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno herede 3 decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata solvatis. + +
ecce parui et oboedientis officium garrulitate complevi, licet qui indocto negotium prolixitatis iniungit, aegre ferre
+
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu 1 studioque 2 parendi sollicitaretur, 3 an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi, vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat. igitur petita transmisi: et quid modo dicemus? grandisne haec oboedientia? puto, grandis est; grandior impudentia tamen, hac enim fronte possemus fluminibus aquas, silvis ligna transmittere; hac [enim] 4 temeritate Apellen peniculo, caelo Phidian, 5 malleo Polyclitum muneraremur. 6 + +
dabis ergo veniam praesumptioni, papa sancte facunde venerabilis, quae
+
Insinuare quoscumque iam paveo, quia commendatis nos damus verba, vos munera; tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos. + +
praedicat melleas sanctas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias; nec tamen ex hoc quicquam pontificali deperire personae, quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis. quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum iudicaturus, cum mihi coram posito sub divina ope contigerit tam securum de deo suo pectus licet praesumptiosis, artis tamen fovere
+
accipite confitentem: suspicio quidem nimis severos et imbecillitatis meae conscius aequanimiter fero asperos mihi; sed, quod fatendum est, hisce moribus facilius humilitate submittimur quam familiaritate sociamur.1 in summa, viderit, qua conscientiae dote turgescat, qui se ambientibus rigidum reddit; ego tamen morum illius aemulator esse praeelegerim, 2 qui etiam longe positorum incitare in se affectat affectum. + +
illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Simplicio et Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi. si verum est, rogo, ut non habeat vestra caritas finem; si falsum est, peto, ut non differat habere principium, praeterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est in Vasionensi oppido, 3 quiddam necessitatis exortum sanari vestrae auctoritatis reverentiaeque 4 pondere potest, memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Biturigas decreto civium petitus adveni: causa fuit evocationis titubans ecclesiae status, quae nuper summo viduata pontifice utriusque professionis ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit, fremit populus per studia divisus; pauci alteros, multi sese non offerunt solum sed inferunt, si aliquid pro virili portione secundum deum consulas veritatemque, omnia occurrunt levia varia fucata, et (quid dicam?) sola est illic simplex impudentia. + +
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur. proin quaeso, ut officii mei novitatem pudorem necessitatem exspecta-
+
nec te, quamquam Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum, quia minimum refert, quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa coniungitur, his accedit, quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Arvernum Romanorum 2 reliquum partibus bella fecerunt, quapropter in constituendo praefatae civitatis anti-stite provincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu. + +
de cetero quod ad honoris vestri spectat praerogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est; omnia censurae tuae salva inlibata solida servantur. tantum hoc meum duco, vestras invitare personas expectare voluntates laudare sententias,
+
sed si, quod tamen arbitror minime fore, precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres, poteritis praesentiam vestram potius excusare quam culpam; sicut e diverso, si venitis, ostenditis, quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. memor nostri esse dignare, domine papa. + +
Sunt nobis munere dei novo nostrorum temporum exemplo amicitiarum vetera iura, diuque est quod invicem diligimus ex aequo, porro autem, quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus: quamquam hoc ipsum praesumptiose arroganterque loquar; 2 namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum eius assiduitate vix etiam tuae supplicationis efficacia queat. + +
igitur,
+
namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium destitutarum, dormitantum prius incipit cervicibus imminere pastorum, neque ego ita mei in eminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat; cuius stercora tamen sub ope Christi quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur. sed quoniam supereminet privati reatris verecundiam publica salus, non verebor, etsi carpat zelum in me fidei sinister interpres, sub vanitatis invidia causam prodere veritatis. + +
Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui rupto dissolutoque foedere antiquo vel tutatur armorum iure vel pro-
+
quibus ego praesentum futurarumque beatitudinum vicissitudinibus inspectis communia patientius incommoda fero; primum, quod mihi quae merear introspicienti, quaecumque adversa provenerint, leviora reputabuntur; dein quod certum scio maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior. + +
sed, quod fatendum est, praefatum regem Gothorum, quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus
+
propter quod discite cito catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdigala, Petrogorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Helusani, Vasates, Convenae, Auscenses, multoque iam maior numerus civitatum summis sacerdotibus ipsorum morte truncatus nec ullis deinceps episcopis in de-functorum officia suffectis, per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabantur, latum spiritalis ruinae limitem traxit, quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet haereticos praesentum verum etiam haeresiarchas priorum temporum potuerit inflectere: ita populos excessu pontificum orbatos tristis intercisae fidei desperatio premit. + +
nulla
+
quid enim fidelibus solacii superest, quando clericalis non modo disciplina verum etiam memoria perit? equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? altius inspicite spiritalium damna membrorum: profecto intellegetis, quanti subrepti sunt 3 episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos similis
+
tu sacratissimorum pontificum, Leontii Fausti Graeci, urbe ordine caritate medius inveniris; per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta condicionesque portantur, agite, quatenus haec sit amicitiae 1 concordia 2 principalis, 3 ut episcopali ordinatione permissa populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere, memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Ecce iterum Amantius, nugigerulus noster, Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen . . . aut 1 cataplus arriserit. per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere, siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat
facta est servitus nostra pretium securitatis alienae. Arvernorum, pro dolor,
+
hoccine meruerunt inopia flamma, ferrum pestilentia, pingues caedibus gladii et macri ieiuniis proeliatores? propter huius tam 1 inclitae pacis expectationem avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus, crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis sucisque
+
pudeat vos, precamur, huius foederis, nec utilis nec decori, per vos legationes meant; vobis primum pax quamquam principe absente non solum tractata reseratur, verum etiam tractanda committitur, veniabilis sit, quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cui convicii invidiam dolor eripit, parum in commune consulitis; et, cum in concilium convenitis, non tam curae est 2 publicis mederi periculis quam privatis studere fortunis; quod utique saepe diuque facientes iam non primi comprovincialium coepistis esse, sed ultimi. + +
at quousque istae poterunt durare praestigiae? non enim diutius ipsi maiores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere, quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. adhuc, si necesse est, obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat, si vero tradimur, qui non potuimus viribus
+
sed cur dolori nimio frena laxamus? quin potius ignoscite afflictis nec imputate maerentibus. namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium, sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas; parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina tam moenia, de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem, fieretque
+
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas. huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere. + +
de quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis, quae testimonia mihi prima fronte conloquii non satis grata, quia satis gratiosa, iudicabantur. at postquam aemulos eius nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxume, qui fidem fovent Arianorum, neque
+
sed cur ego istaec 1 ineptus adieci, tamquam darem consilium qui poposci? quin potius omnia ex vestro nutu arbitrio litterisque disponentur sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. neque enim ita desipimus in totum, ut evocandum te primum, si venire possibile est, deinde, si quid sequius, 2 certe consulendum decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. memor nostri esse dignare, domine papa. +
Desiderio spiritalium lectionum, quarum 3 tibi tam per authenticos quam per disputatores byblio-theca fidei catholicae 4 perfamiliaris est, etiam illa, quae maxume 5 tuarum scilicet aurium minime digna
+
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari. nam cum me partium seditiones studia varietates in diversa raptarent, sic dictandi mihi materiam suggerebat iniuria, quod tempus occupatio subtrahebat. etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent, omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. + +
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant. igitur, dum publice totos singuli
+
itaque paginam sume subditis voluminibus ad-iunctam, quam duabus vigiliis unius noctis aestivae Christo teste dictatam plurimum vereor ne ipsi amplius lectioni, quae hoc de se probat, quam mihi credas, memor nostri esse dignare, domine papa. +CONTIO + + +
Refert historia saecularis, dilectissimi, quendam philosophorum discipulis advenientibus prius tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium, ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci. ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias. + +
at nunc mediocritatem meam manet longe diversa condicio, cui per suspiriosas voragines et flagitiorum volutabra gradienti professionis huiusce
+
sed quoniam vestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens prudentem vobis, in cuiusque personam bona multa concurrant, sub ope Christi episcopum exquiram, noveritis huiusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere, primore loco grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod iniunxistis incipienti consummata iudicia atque ab hoc rectum consilii tramitem postulatis,1 in quo recolitis adhuc nuper erratum, igitur quia vobis id fuit cordi, obsecro, ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis atque dignemini humilitatem no-
+
primum tamen nosse vos par est, in quas me obloquiorum Scyllas et in quos linguarum, sed humanarum, latratus quorundam vos infamare conantum turbo coniecerit. est enim haec quaedam vis malis moribus, .ut innocentiam multitudinis devenustent scelera paucorum, cum tamen e diverso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis. + +
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum: hic qui nominatur,
inquiunt, non episcopi, sed potius abbatis complet officium et intercedere magis pro animabus apud caelestem quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest.
sed quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum?
+
+
si eligimus humilem, vocatur abiectus: si proferimus erectum, superbire censetur; si minus institutum, propter imperitiam
+
libertatem pro improbitate condemnant: verecundiam pro rusticitate fastidiunt; rigidos ob austeritatem non habent caros: blandi apud eos communione vilescunt. ac sic, utrolibet genere vivatur, semper hic tamen bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur. inter haec monasterialibus disciplinis aegre subditur vel popularium cervicositas vel licentia clericorum. + +
si clericum dixero, sequentes aemulantur, derogant antecedentes. nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum
+
sed nec diutius placet propter paucorum ambitus multorum notare personas: hoc solum astruo, quod, cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur repulsam, qui profitetur offensam, sane id liberius dico, de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse; et, cum singuli diversorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem. + +
si militarem dixero forte personam, protinus in haec verba consurgitur: Sidonius ad clericatum quia de saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat; natalibus turget, dignitatum fastigaturinsignibus, contemnit pauperes Christi.
+
+
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni
+
benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia possit invenire quod diligat. + +
si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendos euangelista monstravit (nam Lucas laudationem Iohannis aggressus praestantissimum computavit, quod de sacerdotali stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus prius tamen extulit familiae dignitatem): parentes ipsius aut cathedris aut tribunalibus praesederunt. inlustris in utraque conversatione prosapia aut episcopis floruit 2 aut praefectis: ita semper huiusce maioribus aut humanum aut divinum dictare ius usui fuit.
+
si vero personam suam tractatu 1 consiliosiore pensemus, invenimus eam tenere istic inter specta-biles principem 2 locum, sed dicitis iure 3 Eucherium et Pannychium inlustres haberi superiores: quod hactenus eos esto putatos, sed praesentem iam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt, si annos ipsius computemus, habet efficaciam de iuventute, de senectute consulum, si litteras vel ingenium conferamus, certat natura doctrinae. + +
si humanitas requirenda est, civi clerico peregrino, minimo maximoque, etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius panem ille potius, qui non erat redditurus, agnovit, si necessitas arripiendae legationis incubuit, non ille semel pro hac civitate stetit vel ante pellitos reges vel ante principes purpuratos. si ambigitur quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus: ut proverbialiter loquar, domi habuit unde disceret. + +
postremo iste est ille,
+
paene transieram, quod praeteriri non oportuerat. sub Moyse quondam, sicut psalmographus ait, in diebus antiquis,
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii. Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palestinorum
+
vir est namque, ni fallor, totius popularitatis ahenus; gratiam non captat omnium sed bonorum, non indiscreta familiaritate vilescens sed examinata sodalitate pretiosus et a 2 bono viratu aemulis suis magis prodesse cupiens quam placere, severis patribus comparandus, qui iuvenum filiorum non tam cogitant vota quam commoda; in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens; amicitias probatas enixe expetit, constanter retinet, perenniter servat; inimicitias indictas honeste exercet, tarde credit, celeriter deponit; maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri. + +
dicit aliquis: unde tibi de illo tam cito tanta conperta sunt?
cui respondeo: prius Bituriges noveram quam Biturigas. multos in itinere multos
+
uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt, sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit, filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur. + +
et quia sententiam parvitatis meae in hac electione valituram esse iurastis, siquidem non est validius dicere sacramenta quam scribere, in nomine patris et filii et spiritus sancti Simplicius est, quem provinciae nostrae metropolitanum, civitati
+
Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit 2 saepius vos videri, sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor. atque utinam haec esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur.3 + +
sed, quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis iusta non desit, quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magno opere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum
+
Si ratio temporum regionumque pateretur, non per sola officia verborum amicitias semel initas excolere curarem, sed quoniam fraternae quietis voto satis obstrepit conflictantium procella regnorum, saltim inter discretos separatosque litteram consuetudo sermonis iure retinebitur, quae iam pridem caritatis obtentu merito inducta veteribus annuit 1 exemplis, superest, ut sollicito veneratori culpam rarae occursionis indulgeas, qui 2 quo minus assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de vicinis timet, nunc invidiam de
+
interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit, quique quid negotii ferat praesentaneo conpendiosius potest intimare memoratu, cui, precor, quod in vobis opis est, intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis fami Uarium causas commendare consuevi. memor nostri esse dignare, domine papa. +
Si amicitiae nostrae potius affinitatisque quam personae tuae tempus ordinem statum cogitaremus, iure vobis in hoc opere, quantulumcumque. est, primae titulorum rubricae, prima sermonum officia
+
et quamlibet posset triumphalibus adoreis familiae tuae defetigari, non tamen eatenus explicandis antiquorum stemmatibus exinaniretur, ut ob hoc ad narrandam gloriam tuam fieret obtusior; qui, si etiam in scribendis maiorum tuorum virtutibus fuisset hebetatus, tuis denuo meritis cacuminaretur. 1 sed salutationem tibi publicam destinaturus non quid fuisses, sed quid nunc potius esses consideravit. + +
praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem,
+
haec omnia praetermisit, sperans congruentius tuum salve pontificum quam senatorum iam nominibus adiungi; censuitque iustius fieri, si inter perfectos Christi quam si inter praefectos Valentiniani constituerere. neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres; nam grandis ordinum ignorantia tenet hinc aliquid derogaturos, quia, sicuti cum epulum festivitas publica facit, prior est in prima mensa conviva postremus ei, qui primus fuerit in secunda, sic absque conflictatione praestantior secundum bonorum sententiam computatur honorato maximo 2 minimus 3 religiosus, ora pro nobis.
+
Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a Tricassibus venit, quo loci mihi raptim ac breviter inspectus sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. + +
deus bone, quae viro censura cum venustate, si quid vel 1 deliberet forte vel suadeat! abundat animi sale, cum consulitur, melle, cum consulit, summa homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum quam spuma verborum, tota illi
+
ieiuniis delectatur, edulibus 1 adquiescit; illis adhaeret propter consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam caritatis: summo utrumque moderamine, quia comprimit, quotiens prandere statuit, gulam, quotiens abstinere, iactantiam, officia multiplicat propria, vitat aliena; cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honos debeatur mage quam rependatur. + +
in convivio itinere consessu inferioribus cedit; quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam; bonis prudens, malis cautus, neutris callidus iudicatur. + +
quid plura? totum te nobis ille iam reddidit; totam tuam temperantiam religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae
+
Proxime inter summates viros (erat et frequens ordo) vestri mentio fuit. omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent, sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam institutis fieri remotioribus notiorem. + +
processit in ulteriora contentio; et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con-
+
equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi condicio produxit, quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel repellant,
+
nam 2 illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias ratiocinatio animae intellectualis evexit; cuius si tantisper summoveant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam iudicialiter quam oculariter intuentur, dicant velim in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent. + +
proceritatemne? quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur. an fortitudinem? quae valentior in leoninae cervicis toris regnat, an decorem liniamentorum? quem crebro melius infigit 3 et argilla simulacris et cera picturis. an velocitatem? quae competentius canibus adscribitur. an vigilantiam? cui certat et noctua. an vocem? cui non cesserit asinus claritate, an industriam?
+
sed forsitan praeferunt vim videndi: tamquam non sit eminentior visus aquilarum, praeferunt audiendi efficaciam: tamquam sus hispidus non antistet auditu, praeferunt odorandi subtilitatem: tamquam non praecedat vultur olfactu. praeferunt gustandi discretionem: tamquam non plurimum hinc nos 1 cedamus 2 et simio. quid de tactu loquar, quinto sensu corporis nostri? quem sibi indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant. taceo hic de appetitibus inlecebrosis, quos in coitu motui beluino carnis humanae voluptas inclinata communicat. + +
ecce quam miseriam praeferunt excoluntque qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant. ast ego illum semper Philagrium video, cuius si tacentis viderem faciem, Philagrium non viderem, unde illud simile vulgatum est, quod ait quidam in causa dispari sententia pari: filium Marci Ciceronis populus Romanus nonagnoscebat loquentem.
conclamata sunt namque 3 iudicio universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur.
+
+
primum etiam bestiale corpus, si iam
+
quorum ego graduum differentiam observans illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter notum morum similitudine facit, nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri quam qui forinsecus affectat imitari, sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae parte reserabitur. + +
amas, ut comperi, quietos; ego et ignavos, barbaros vitas, quia mali putentur; ego, etiamsi boni. lectioni adhibes diligentiam; ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam, comples ipse 1 personam religiosi; ego vel imaginem, aliena non appetis; ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam, delectaris contuberniis erudi-
+
diceris esse laetissimus; ego quoque lacrimas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quotiens deo supplicat. humanissimus esse narrans; nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit, summa clementia tibi in famulos esse perhibetur; nec ego torqueor, si mei, quotiens peccaverint, non totiens torqueantur. + +
ieiunandum alternis putas? non piget sequi, prandendum? non pudet praevenire, de cetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam tamquam cui de te nec minora subtracta sint. porro autem quae sint in te maiora iam satis novi. propter quae fieri facilius potest, ut et si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius quam sententia accedat, vale. +
Quotiens Viennam venio, emptum maximo velim, ut te fratremque communem colonum civitatis
+
Facis, unice in Christo patrone, rem tui pariter et amoris et moris, quod peregrini curas amici litteris mitigas consolatoriis. atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas! + +
de cetero, libertos tuos causis quas iniunxeras expeditis reverti puto, quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuvari. per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi, quamquam non opportune species villosa mittatur hieme finita iamque temporibus aestatis appropinquantibus. vale.
+
Iubes me, domine frater, lege amicitiae, quam nefas laedi, iam diu desides digitos incudibus officinae veteris imponere et sancto Abrahae diem functo neniam sepulchralem luctuosis carminibus inscribere. celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus, quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium excolo ut cliens, ut pater diligo; qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus ac supra vultum propinqua morte pallentem dolore concolor factus, quid viro vellet lacrimis indicibus ostenderet. + +
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii
+
+
+
+
+
Ecce, ut iniunxeras, quae restant sepulto iusta persolvimus; sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam
+
praepositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, plusculum iusto et corpore infirmus et verecundus ingenio eoque parendi quam imperandi promptior exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat et, si quis illum de iunioribus spreverit tamquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni, quid multa? vis ut paucis quid velim agnoscas? quaeso, ut abbas sit frater Auxanius supra congregationem, tu vero et supra abbatem. vale.
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae
+
pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis habilem nec parum excusabilem fore, si, quoniam te sensuum structurarumque levitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere. commendo igitur varios iudicio tuo nostri pectoris motus, minime ignarus, quod ita mens pateat in libro velut vultus in speculo, dictavi enim quae-piam hortando, laudando plurima et aliqua suadendo, maerendo pauca iocandoque nonnulla. + +
et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi dextera opitulante numquam me
+
ad propositum redeo, interea tu, si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, his licebit neniis avocere. nec faciet materia ut immensa fastidium, quia cum singulae causae singulis ferme epistulis finiantur, cito cognitis in quae oculum intendens ante legere cessabis quam lecturire desistas. vale. + + +
Tu quidem pulchre (mos hic tuus, et per-severa), vir omnium bonorum, qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris. hinc est quod etiam scrinia Arverna petis eventilari, cui sufficere suspicabamur,
+
sed plus cavendum est, ne sera propter iam propalati augmenta voluminis in aliquos forsitan incidamus vituperones, quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas ne Demosthenis quidem Ciceronisque sententiae artifices et eloquia fabra potuere, quorum anterior orator 1 Demaden, citerior Antonium toleravere derogatores; qui lividi 2 cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decucurrerunt.
sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus et qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus. nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in
+
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
debent igitur vel aequaevi vel posteri nostri universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenen, alterum ut Tullium nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus, qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, natalium 1 vetustorum signa retinebunt: nam iam
+
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet. vale. +
Apollonii Pythagorici vitam, non ut Nicomachus senior e Philostrati sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia ius-
+
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad devorsorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies; nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit. sane, cum primum reduci aliquid otii fuit, inpolitum hunc semicrudum-que et, ut aiunt, tamquam musteum librum plus desiderii tui quam officii mei memor obtuli.
quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenenque et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares, qui tamen doctis, ut es ipse,
+
exuere utcumque continuatissimis curis et otium tuum molibus aulicis motibusque furare. historiam flagitatam tunc recognosces opportune competenterque, si cum Tyaneo nostro nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas totus lectioni vacans et ipse quodammodo peregrinere.
lege virum fidei catholicae pace praefata in plurimis similem tui, id est a divitibus ambitum nec divitias ambientem; cupidum scientiae continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium; concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum; cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam [fuisse] 2 suspectui; et a fortuna regum sibi in omnibus obsecundante illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere.
quid multis? si vera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis maiorum temporibus
+
Umquamne nos dei nutu, domine maior, una videbit ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum quantum amicorum? qui civitati fluvio mari proximus hospites epulis, te pascit hospitibus, praeter haec oculis intuentum situ decorus, primore loco, quod domicilium parietibus attollitur ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis; tum sacrario porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans; ad hoc agris aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo campo colle amoenissimus; iam super penum vel supellectilem copiosam thesauris bibliothecalibus large refertus, ubi ipse dum non minus stilo quam vomeri incumbis, difficile discernitur domini plusne sit cultum rus an ingenium.
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et
+
sed, quod fatendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat seu, quod est verius, occupabatur; modo tempus est seria legi, seria scribi deque perpetua vita potius quam memoria cogitari nimiumque meminisse nostra post mortem non opuscula sed opera pensanda, 4, quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa 2 venerandus 3 iugo salubri colla pariter et
+
Ibis et tu in paginas nostras, amicitiae columen, Fortunalis, Hibericarum decus inlustre regionum; neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat, vivet ilicet, vivet in posterum nominis tui gloria.
nam si qua nostris qualitercumque gratia reverentia fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma nihil tua fide firmius forma pulchrius,
+
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindica-vere. et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum quamquam dissimillimo similiter
+
equidem, in quantum fieri praeter iactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est, amore, si fallitur: licet quis provocatus nunc ad facta maiorum non inertissimus, quis quoque ad verba non infantissimus erit? namque virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus emedullatae parum aliquid hoc tempore in quibuscumque, atque id in paucis, mirandum ac memorabile ostentant. +
huius tamen ego, etsi studiorum omnium caput est litterarumque, quia personam semper excolui, vereor sententiam supra quam veritas habet affectu ponderatiore prolatam. neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex
+
audivi eum adulescens atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret, sub cuius videlicet magistratu consul Asturius 1 anni sui fores votivum trabeatus aperuerat. adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consuli proximis proximus 2 eram. itaque, ut primum brevi peracta, nec brevis, sportula datique fasti, acclama-tum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventa 3 horas antelucanas, qui 4 diem serum cum silentio praestolarentur, congrua emeritorum fascium laude honestarent.
Nicetium protinus circumspexere conspecti 5 qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus
+
per ipsum fere tempus, ut de-cemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata, cuius percmptoriis abolita rubri-cis lis omnis in sextum tracta quinquennium ter-minabatur. hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus, prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.
praeter ista per alias vices doctrinam illius, quo more citius homo discitur, inobservatus inspexi tunc, cum quae regit provincias fascibus Nicetiano regeretur praefectura consilio, quid multa? nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer audivi.
propter quae omnia bona
+
sed de sodali deque me satis dictum, tu nunc inter ista quid rerum? quas mihi ad vicem nosse non minus cordi, venaris, aedificas, rusticarisne? an horum aliquid unum? an singula vicissim? an pariter cuncta? 2 sed de Vitruvio sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis, potes enim utrumque more quo qui optimo, id est ut cultor aliquis e primis architectus-que.
ceterum, ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris, maxume iniungo. namque apros frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis, quibus abundas, et quidem solus,3 movere potius quam commovere consuesti. Esto,
+
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis 1 quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus; quos nec est tanti, raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari, nisi forsitan, dum tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur.
exceptis iocis fac sciam tandem, quid te, quid domum circa. sed ecce dum iam epistulam, quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius; cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges
+
hostis est omni hoste truculentior, inprovisus aggreditur prae-visus elabitur; spernit obiectos sternit incautos; si sequatur, intercipit, si fugiat, evadit, ad hoc exercent illos naufragia, non terrent, est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas, nam quoniam ipsa si qua tempestas est huc 1 securos efficit occupandos, huc 1 prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aquales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere. talibus se ligant 2 votis, victimis solvunt; et per huiusmodi non tam sacrificia purgati quam sacrilegia polluti religiosum putant caedis infaustae perpetratores de
+
qua de re metuo multa, suspicor varia, quamquam me e contrario ingentia hortentur: primum quod victoris populi signa comitaris; dein quod in sapientes viros, quos inter iure censeris, minus annuo licere fortuitis; tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis frequenter incutiunt et tuta maerorem, quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat. +
sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco. id quidem verum est; sed nec hoc falsum, quod his, quos amplius diligimus, plus timemus, unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem. neque enim ex integro flecti umquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis, quippe quos bellicum 1 militarisque tessera terit, donec secunda cognosco, non adversa formi-dem.
Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltim sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi robiginem summovere. vale.
+
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur? ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant? ubi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio maiore cognoscitur quam simultate?
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam, in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
Tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri 1 computarere, pecu-
+
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod [te] 1 plus decet velle, transcendant et qui- i cumque non sustinet 2 diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat | poenas, cumque nullas in te habuerit umquam, misericordiae causas, habeat invidiae; siquidem; iuste sub iusto principe iacet qui, per se minimus et; tantum per sua maxumus, animo exiguus vivit et -patrimonio plurimus, vale. +
Dic, Gallicanae flos iuventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quamdiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia? quousque tua te Taionnacus patriciae stir-
+
quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, possideris. redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelihus amicis, qui iure ponuntur inter affectus. aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, 1 quae boves iungat.
neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quo 2 non solum quid habere sed quid debeat esse consideret, nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et
+
Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi, sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris: Satur est cum dicit Horatius euhoe.
quid multis? merito 2 me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat, quicquid illud est, pareo tamen, idque non modo non coactus verum etiam spontaliter facio; tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbi-
+
interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum; me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine, illud sane praeter iustitiam feceris, si in praesentiarum vicissim scripta quasi compares, ago laboriosum, agis ipse felicem; ago adhuc exulem, agis ipse iam civem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco et paria non impetro.
quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatur clangor in poenis: similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. ceterum si probari nequeunt versus
+
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat, neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
+
+
En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio. de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina, vale. +
Esse tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo, nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assere-rem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. et quamquam in epistula tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam, in sola materiae tamen electione pec-
+
quo loci tamen si animum vestrum bene metior, super affectum, quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti, nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus et illic stilum peritum quasi quendam fecundi pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum velut arida caespitis macri glaeba ieiunat. scaturrit mundus similibus exemplis: medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt, quae profecto delitescit, nisi ubi probetur invenerit.
sic et magnus orator si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. Marcus Tullius in actionibus ceteris ceteros, pro
+
Aulo Cluentio ipse se vicit. Marcus Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit. Gaius Plinius pro Attia Viriola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.
sic et ipse fecisti, qui, dum vis exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam. quin potius supplicando meis medere languoribus neque per decipulum 1 male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas. sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis quam perorare. vale. +
Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio? unus te patrimonio populus, alter etiam matrimonio tenet; cumque hic
+
tu vero utrisque praesentiam tuam disposite vicissimque partitus nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium. et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt, unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bybliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum. pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.
Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine accepto. 1 quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum
+
Musa praevia misi. puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem.
+
+
iam nunc aderit.
satisfacetum et
O necessitas abiecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi! ecce quo rerum volubilitatis humanae rota ducitur, amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret. namque crebro levibus ex causis, sed leviter, excitabatur, quod nilominus ego studebam sententiae ceterorum
+
de reliquo, si orationes illius metiaris, acer rotundus, compositus excussus; si poemata, tener multimeter, argutus artifex erat. faciebat siquidem versus oppido exactos tam pedum mira quam figurarum varietate; hendecasyllabos lubricos et enodes; hexametros crepantes et cothurnatos; elegos vero nunc echoicos, nunc recurrentes, nunc per anadiplosin fine principiisque conexos.
huc, 1 ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae temporis loci qualitate variabat, idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus pulchris elucubratis. in materia controversiali fortis et lacertosus; in satirica sollicitus et mordax; in
+
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus, quid plura? subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censere post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum.
aleae aut 1 sphaerae non iuxta deditus; nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad voluptatem, fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. scribebat assidue, quamquam frequentius scripturiret. legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
illud sane non solum culpabile in viro
+
sed de his, si qua vel 3 quoquo 4 modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. interim ad
+
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit, haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum, nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
etenim protinus argumento fuere
+
atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens 3 vana consultat, non meruisset excipere! nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi 4 catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita, secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris. nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui. tu interim, si quid istic cognitu dignum, citus indica, saltim ob hoc scribens, ut animum meum tristitudine gravem lectio levet. namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola.
+
Tantumne te Vasatium civitas non caespiti imposita sed pulveri, tantum Syrticus ager ac vagum solum et volatiles ventis altercantibus harenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus attrahere Burdigalam non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant? an temporibus hibernis viarum te dubia suspendunt et, quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam vereris in itinere terreno pedestre naufragium?
ubi, quaesumus, animo tam celeriter excessit vestigiis tuis nuper subacta Calpis? ubi fixa tentoria in occiduis finibus Gaditanorum? ubi ille Trygetio meo idem qui Herculi quondam terminus peregrinandi? tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris, quo peragrante secreta regionum fabulosarum prius defuit actio laboris quam fatigationis
+
et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danuvinum contra incursaces Massagetas proficiscendum, vel si nunc etiam tuae navi 1 stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodillos transfretarentur. 2 et cum nec duodecim milium obiectu sic retarderis, quid, putamus, cum exercitu Marci Catonis in Leptitana Syrte fecisses?
sed quamlibet sola hiemalium mensium nomina tremas, tam clemens est facies caeli, tam tepida, tam suda et sic auras mage quam ventos habet, ut te non valeat enixius retinere tempus quam invitare temperies. sed si epistulam spernis evocatoriam, credo, vel versibus non re-luctaberis impulsoribus blandis et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis executoribus, quorum in te castra post biduum commovebuntur.
ecce Leontius meus, facile primus Aquitanorum, ecce iam parum inferior parente Paulinus ad locum quem supra dixi per Garumnae fluenta refluentia non modo tibi cum classe verum etiam cum flumine
+
quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te pervenisse invenias, cum venire vix sentias? quid mussitas? quid moraris? ipsae mihi tuum videntur adventum reptiles cocleae cum domibus nativis antecessurae. est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta 1 dehciis, modo sit eventilando par animus impendio.
quid multa? veni ut aut pascaris aut pascas; immo, quod gratius, ut utrumque; veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones. hic Aturricus piscis Garumnicis mugilibus insultet; hic ad copias
+
Lapurdensium lucustarum cedat vilium turba cancrorum.
tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem; cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas. 1 nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat ceteros cives, licet et illa ceteras civitates, vale. +
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus, siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
praeterea his hoc praestantissimum
+
commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem; qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc 2 iustis praemia proposita contemplans, huc,3 nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierusolymam computari.
quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara 4 suscipiat, namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit, de cetero, quae
+
Iam diu nobis, papa venerabilis, etsi necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est. namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus. hinc est quod, quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur.
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
+
cui patri quondam, videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur: quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perdiderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare 3 et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere; quorum quamlibet interemptorum credamus ab-solvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.
vos vero tacturi paginam altaris nihil, ut audio, offertis ignis alieni, sed comitantibus victimis caritatis castitatisque fragrantissimum 4 incensum turibulis cordis adoletis. ad hoc quotiens iugum legis cervicibus superbientum per vincula praedicationis adstringitis, tunc deo tauros spiritaliter immolatis, quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis corrections impellitis, hircorum vos obtulisse violentiam Christus sibi computat.
quotiens hortanti-
+
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
postremo quis nesciat, quicquid legis diebus figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiae tempore manifeste vos offeratis in moribus? atque ideo gratias uberes deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem facile agnosco antistitem suprafatum de vobis, cum magna dixerit, maiora tacuisse, qua-
+
Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia; quem saltim iuvimus voto, quia re forsitan non valemus, per quem obsecro impense, ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, inrigetis. sed si difficultas itineris intersiti resultat optatis, vel aliquotiens pro supplicibus supplicate, maius est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem quam si crebris affatibus dignitatem, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Dum laudibus summis sanctum Annianum,1 maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem Germanoque non imparem, vis celebrari fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac
+
coeperam scribere; sed operis arrepti fasce perspecto taeduit inchoasse; propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur. ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile. memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Spoponderam Petronio, inlustri viro, praesens opusculum paucis me epistulis expediturum; cuius auribus non peperci, dum tuis parco, malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo. Peracta 1 promissio est; nam peritia tua si coactorum in membranas
+
non hic ego commenticiam Terpsichoren more studii veteris adscivi nec iuxta scaturriginem fontis Aganippici per roscidas ripas et pumices muscivos 1 stilum traxi. atque utinam hic nil molle, nil Auidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur! siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis tenera delumbis, quantum vetuscula torosa et quasi mascula placet, sed reserventur ista potioribus; mihi sufficit, si cito ignoscas, quod sumus tardi.
praeterea si vir inlustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus. nam per armariola et zotfieculas nostras non remanserunt digna prolatu. unde cognosce, quod, etsi tacere necdum, coepimus certe taciturire, duplici ex causa: ut si placemus, pauca lecturis incitent voluptatem; si refutamur, non
+
unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? nos opuscula sermone condidimusc 1 arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum,2 non ab exemplo. sed quid haec pluribus? dictio mea, quod mihi sufficit, placet amicis, in quibus tamen utrumque complector, sive non fallunt examine seu caritate falluntur, deumque, quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter aut censeant. vale.
+
Exigis, domine fili, ut epistularum priorum limite irrupto stilus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi. addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pro-nuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
quae iubes non sunt improbabilia; quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est; deinde, quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri.
pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet: nisi quia forsitan qui modus potest 1 paginis, non potest poni ipse amicitiis, quapropter esse
+
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est. itaque tu primus, tu maxime ignosce negotio quod imponis ac ministerio, nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus.
etsi Apollinaris tuus cui studium 2 in ceteris rebus est in hac certe neglegentissimus, quippe qui perexiguum lectione teneatur vel coactus vel voluntarius, quan-
+
Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacro-sancto donastis affatu; 1 quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris inponunt, unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo, iubetis enim tam diversa quam nimia 2 explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inprudenter incipitur.
sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur. neque 3 enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiri-
+
quid quod sic 4 quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui? ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque lactantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium, memor nostri esse dignare, domine papa.
+
Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas, atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, 1 eloquium suspicimus, 2 quod libenter, affectum, ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque i tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi. quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscatur ex originibus.
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil
+
praeter hoc ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet; nam per officii imaginem vel, quod est verius, necessitatem solo patrio exactus, hoc relegatus 2 variis quaqua-versum frangor angoribus quia 3 patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est. porro autem quidam barbarismus est morum sermo iucundus et animus amictus.
quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremiscentem frequentissimis tuis
+
tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur super-sederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit: licet olim 1 praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc, ratio cum poposcisset, elucubratas, raucus plosor audierim,
+
hisce de causis temperavi stilo temperaboque, breviter locutus, ut paream, longum taciturus, ut discam, sunt de cetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque 1 victuris operibus incumbere [incumbere] 2 satis, neque enim, quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit quam facere laudanda. nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticantem 3 vobis obsecundantem, cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, stilus infantissimus inest. 7, sed ista quorsum stolidus allego? nam nimis deprecari ineptias ipsas 4 est ineptissimum, in quibus tu
+
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa; ideoque vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari, quique, sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis.
nam quod nuper quorumpiam
+
velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum, quantumlibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum qui invitat ad caelum, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animus optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris obiectu quantum ad solvendum spectat officium nostra sedulitas impediretur, nisi quod per regna divisi a commercio frequentiore sermonis diversarum sortium iure revocamur; quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus
+
Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar nomen personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu; de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. igitur his proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus 2 addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis pater-
+
haec quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur; sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos,1 qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere. +
quocirca vestrum est copulatis obtinere quam primum prece sedula spem liberorum; consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit. namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille
+
Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat,2 quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit. curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.
omnium assensu pronuntiatum pauca nunc posse similia dictari. etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas,
+
structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis 1 ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat; tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut oncyhitinas 2 non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
quid plura? non extat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire, sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatis-simae,3 nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
+
quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium. alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimur nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Quamquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus, cui iure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit, igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
et quia, domine papa, modo vivimus
Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es; cognosco vestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas ante-currentibus, quibus tamen 3 recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae 4 fuistis, aptissime de-fuistis. idque votivum mihi granditer fuit ac per-optatum, ut epistula iniuncta nec negaretur scripta amicitiae nec subderetur lecta censurae.
ista
+
sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque 3 complicaturo res forte succurrit, 4 de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo, venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito, quippe quo providente vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente sim tuis libris in-salutatus hisque, quod multo est iniuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus.
an verebare, ne tuis dictis invideremus? sed dei indultu vitio nulli minus addicimur; cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret
+
an ideo me fastidiendum neglegendumque curasti, I quia contemneres iuniorem? quod parum credo, an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire; quia et qui circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt, an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis 3 derogaturi? atqui praesule deo tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt.
ista quorsum? inquis, ecce iam pando, vel quid indagasse me gaudeam vel quid te celasse succenseam. legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat,
+
sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insiluihumano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili 2 tigris orbata superemicet.
quid multa? capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans. tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa 3 compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant.
+
quaeris nunc, quid de manubiis meis iudicem; nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes; plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem, sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem, proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus. +
legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum, scripseras autem plurima ardenter plura pompose; simpliciter ista nec rustice; argute illa nec callide; gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.
itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus nil in facundia ceterorum, nil in ingeniis
+
) igitur 1 his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuternomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti; quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes in-
+
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;' tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus 1 Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma
+
quin potius experietur, quisque conflixerit, Stoicos Cynicos Peripateticos haeresiarchas propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente confidunt.
sed hoc temporibus istis sub tuae tantum vel contemplatione conscientiae vel virtute doctrinae, nam quis aequali vestigia tua gressu sequatur, cui datum est soli loqui melius quam didiceris, vivere melius quam loquaris? quo-
+
Reddidit 1 tibi epistulas meas quem mihi tuas offerre par fuerat; nam frater noster Caelestius nuper ad te reversus de Biterrensi quoddam mihi super statu Iniuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. quod quidem scripsi non minus tua verecundia fractus quam voluntate: namque nos ultro vestro
+
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo; sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus, memor nostri esse dignare, domine papa. +
Propter libellum, quem non ad vos magis quam per vos missum putastis, epistulam vestram non ad me magis quam in me scriptam recepi, ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae, quamquam quis nunc ego aut quantus, qui agere praesumam, vobis im-
+
nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut 1 moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis 2 ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri 3 quam praetenditis caritatem, nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque vario causarum temporum personarumque congestu: facturus rem videbar impudentissimam, si tantum mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem; huc item, quisquis iudicii eventus foret, vidi partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltim vobis esset anterius allatum volumen, etsi non videretur oblatum; sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitiatas causas
+
dixisset alius: neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praelatum suspicabare, unius epistulae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente: tu, qui te querens omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meri-torumque ratio servata est, quod sicut tu antistitum ceterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus.
+
illud his iunge, quod, si quid ibi vel causaliter 1 placet, tu per consilium meum lectitas, ille quandoque per beneficium tuum, qui munusculi mei incassum pressus invidia necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum iamdiu ipse perveneris ad copiam transferendi. aio,2 tamquam non sit autholographas 3 membranas arbitraturus, si tamen, quod 4 ante percurreras, 5 vel exemplar acceperit; neque enim in his, quae tractaveris, ulla culpabitur aut distinctionum raritas aut frequentia barbarismorum. nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praeescriptione trans-missus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam
+
haec et his plura fors aliquis, ego vero cuncta praetereo et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc' nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detractat.
at tamen, cum satis| tibi et quidem merito (quidnam enim simile?) in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum iam per quinquennia decem non aequaevis sacerdotibus tantum verum et antiquis, quotiens conatus, antelatus quoque 1 sis, noveris volo, quamvis astra questibus quatias atque maiorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo super amore certandum est, non retracturum, quia cum in ceteris rebus tum foedissimum perquam est in dilectione superari, quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis cuncta sane blandimentorum mella vincentibus non praeter aequum reponderatur.
ecce habes litteras tam garrulas ferme quam requirebas; quamquam sunt
+
sed quorsum
Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus. nam recensenti lucida et salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus, sed 1 sermo dulcis et 2 propositionibus acer: 3 sic enim oblectat eloquio quod turbat imperio, quippe qui parum metiens, quid ordinis agam, carmina a nobis nunc nova petat, primum ab exordio religiosae professionis huic principaliter exercitio renuntiavi, quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum.
tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire, cumque studia consueta non frequentantur, 4 brachia in corporibus, ingenia nigrescere in artibus? unde est et illud, quod sero correptus aut raro plus arcus manui, iugo bos, equus freno rebellat. insuper desidiae nostrae verecundia
+
huc 1 item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigraminata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum. neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris iam modestum potius quam facetum
Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri
+
praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.
+
+
Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens,
+
sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam ' personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad cenam convenire-mus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo
+
id morae tantum, dum, genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia, etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio, tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serictate dictare.
+
+
Ecce, dum quaero quid cautes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus per-foratas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore abscntans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset, proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas, illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. 1 vale.
+
Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur, nihil enim est durius, quam 1 cum praesentes amici dividuntur communione languoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: ita singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.
sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse, me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socraten de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic sena-
+
igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo, hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum, sic est illud antiquum: +
Roma tibi subito motibus ibit amor. 4
+et 5 illud:
+sole medere pede, 6 ede perede melos.5
+
nec non habentur pro recumbentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi: +
Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet. +
Hoc si recurras, ita legitur: +
Deficiet cito iam consumptum tempore flumen tramite decurrit quod modo praecipiti.1 +
En habes versus, quorum syllabatim mirere 2 rationem, ceterum pompam, quam non habent, non docebunt, sufficienter indicasse me suspicor
+
simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repetens expedias, namque imminet 1 tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam meditaris,2 Caesaris Iulii, quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat, nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii 3 Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
sed tuis ceris haec reservamus, officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, 4 dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere, neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant.
+
proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes 1 audient 2 cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreaturis, 3 una fruernur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem, non enim minus laudi 4 feretur aduescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum, vale. +
Probas (neque deprecor) me deliquisse; deliqui, quippe qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore, si quod et ipse decantes mittam ab exemplo, quia scilicet Tonantio meo ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim, praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. qua de re
+
+
Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. ceterum mihi si similia
+
Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dicatus 5 ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter.
nam pera-gratis forte dioecesibus 6 cum domum veni, si quod
+
restat, ut te arbitro non reposcamur res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio, de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos 1 placuisse pronuntias, per hos te quoque Mytilenaei oppidi vernulas munerabor.
+
+
+
+
Redeamus in fine 1 ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine termina-turi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur, vale. +