24 MARTYROLOGIUM ROMANUM

Quæ omnia elementa computationi lunæ necessaria quoad spatium temporis inter annum 2004 et 2033, in tabella temporaria infra43 re­periuntur. Ad pronuntiandum, itaque, diem lunationis singulis diebus uniuscuiusque anni, noto numero aureo, sumenda est epacta et mox littera ei respondens, quæ detecta in tabellis æquationis in Martyro­logio super notitias Sanctorum positis numerum diei lunaris ei re­spondentem ostendet, nempe quota sit luna pronuntianda singulis diebus totius anni usque ad ultimam diem decembris. Exemplum: An­no 2005, numerus aureus currens est 11, cui respondet epacta xix et littera Martyrologii « u », quæ toto eo anno inquirenda est in tabellis æquationis in Martyrologio; quibus consultis, diei primæ seu kalendis ianuarii litteræ « u » respondebit numerus 20, qui est luna pronuntian­da; et diei secundæ seu quarto nonas augusti numerus 26.

Quibus autem annis numerus aureus 1 currit, a kalendis ianuarii luna semper pronuntianda est una die minor quam in Martyrologio adnotatur usque ad finem illius lunationis. Exemplum: Anno 2204, quo numerus aureus currens est 1, respondet epacta xxvii et littera Mar­tyrologii « M », quæ toto eo anno inquirenda est in tabellis æquationis; quibus consultis, die prima seu kalendis ianuarii litteræ « M » respon­dere videbitur numerus seu dies lunationis 29, in cuius locum tamen 28 est luna pronuntianda; quo modo prosequendum est usque tantum ad diem secundam seu quartum nonas ianuarii, cum luna erit 29 (etsi numerus 30 notetur), dum vero diei tertiæ seu tertio nonas ianuarii regulariter respondebit luna 1. Huic normæ modo derogatur quoties­cumque dicto numero aureo 1 respondebit littera Martyrologii « P » maiuscula, sub qua semper luna pronuntianda erit ut numerus in tabellis æquationis indicat, nempe quemadmodum et in aliis annis fieri solet.

Si quis annus forte in epactam vigesimam quintam incidit, cui duplex littera « F » maiuscula respondet alia nigro alia rubro colore notata, dies lunationis cernenda est prout numerus aureus sit e prio­ribus undecim vel a 12 usque ad 19. Exemplum: Anno 2011 numerus aureus 17 correspondet epactæ xxv et scilicet litteræ Martyrologii « F ». Die decima tertia seu idibus aprilis illius anni sub littera « F » varia indicatur luna, quæ tamen, cum numerus aureus sit maior quam 12 inclusive, pronuntianda est quemadmodum sub epacta nigra, nem­pe 10. Vertente autem anno 2303, cui numerus aureus 9 respondet et ipsa epacta xxv, iisdem idibus aprilis, cum numerus aureus minor sit

43 Vide p. 26.